Psychotherapia

E Vicipaedia
Imago classica patientis in sponda iacentis dum psychiatrus auscultat
Psychoanalystae sex anno 1909 iuxta Universitatem Clark picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, G. Stanley Hall, Carolus Jung; stantes, A. A. Brill, Ernestus Jones, Alexander Ferenczi

Psychotherapia a Graecis ψυχή 'spiritus, anima' + θεραπεία 'sanatio, tractatio medica') est therapia psychologica, cura loquendi[1] primum appellata, adhibitio rationum psychologicarum, praecipue in quotidiana interactione personali condita, ut homo suos mores mutet difficultatesque modis desiderabilibus superet. Psychotherapia vult emendare hominis salutem valetudinemque mentis, ad mores, fides, vires necessarias, cogitationes, animive motús operosos mitigandos aut resolvendos, atque ad coniunctiones sollertiasque sociales meliores faciendas. Certae psychotherapiae in indiciis conditae ad nonnullos morbos mentis tractandos putantur; aliae autem pseudoscientia appellatae sunt.

Psychoanalystae septem anno 1922 picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, Alexander Ferenczi, Ioannes Sachs; stantes, Otto Rank, Carolus Abraham, Max Eitingon, Ernestus Jones.
Littera Psi et caduceus
Sessio hypnosis anno 1887.

Sunt plus quam mille technicae rationes variae, quarum nonnullae sunt variationes minores, sed aliae in variis psychologiae notionibus, ethicis (quomodo vivere), vel technicis rationibus conduntur. Plurimae sessiones therapeuticas unius therapistae uniusque clientis, sed nonnulli greges aegrorum amplectuntur,[2] therapiá familiari non exclusá.

Psychotherapistae professionales valetudinis mentis esse possunt, sicut psychiatriae, psychologi, nosocomi valetudinis mentis, opifices sociales clinici, therapistae matrimonii et familiarum, vel consiliatores professionales. Psychotherapistae etiam ex prioribus aetatibus variis veniunt, ex variis iurisdictionibus, ac legibus ordinari, sua voluntate ordinari, vel non ordinari possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Societas Psychologica Americana hoc decretum de proficientia psychotherapiae anno 2012 rite sanxit, ex definitione ab Ioanne C. Norcross propositá: "Psychotherapia est informata deque industriá effecta rationum clinicarum habituumque interpersonalium ex principiis psychologicis confirmatis adhibitio ad homines iuvandos ut eorum mores, cognitiones, animi motús, et vel aut alias proprietates personales mutent et in cursús dirigant qui participes optabiles habeant."[3][4][5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "talking cure"; vel etiam therapia loquendi aut dicendi.
  2. Jeremy Schwartz (14 Iulii 2017). "5 Reasons to Consider Group Therapy". US News .
  3. Anglice "Psychotherapy is the informed and intentional application of clinical methods and interpersonal stances derived from established psychological principles for the purpose of assisting people to modify their behaviors, cognitions, emotions, and/or other personal characteristics in directions that the participants deem desirable."
  4. Campbell et al. 2013.
  5. APA Recognition of Psychotherapy Effectiveness Formula:Webarchive.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bartlett, S. 1987. When You Don't Know Where to Turn: A Self-diagnosing Guide to Counseling and Therapy. ISBN 9780809248292. Gutenberg.
  • Beese, Friedrich. 2004. Was ist Psychotherapie? Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-525-45706-5.
  • Bloch, S., ed. 2006. Introduction to the Psychotherapies. Ed. quarta. ISBN 0198520921.
  • Campbell, L. F., J. C. Norcross, M. J. Vasquez, et N. J. Kaslow. 2013. "Recognition of psychotherapy effectiveness: the APA resolution." Psychotherapy 50, no. 1 (Martius): 98–101. PMID 23505985. doi:10.1037/a0031817 Archivum.
  • Corey, G. 2015. Theory and Practice of Counseling and Psychotherapy. Ed. 10a. ISBN 9781305263727.
  • Cozolino, Louis. 2017. The Neuroscience of Psychotherapy: Healing the Social Brain. Ed. tertia. ISBN 9780393712643.
  • Feixas, Guillem, et Mª Teresa Miró. 1998. Aproximaciones a la psicoterapia. Una introducción a los tratamientos psicológicos. Barcinonae: Paidós. ISBN 978-84-7509-949-1.
  • Fromme, Donald K. 2011. Systems of psychotherapy: dialectical tensions and integration. Novi Eboraci: Springer. ISBN 9781441973078, ISBN 1441973079.
  • Jongsma, Peterson, et Bruce. 2014. The Complete Adult Psychotherapy Treatment Planner. Ed. quinta. ISBN 111806786X.
  • Kriz, Jürgen. (1990) 2012. Corrientes fundamentales en psicoterapia. Ed. secunda. Bonaeropoli et Matriti: Amorrortu Editores. ISBN 978-950-518-242-8.
  • Kriz, Jürgen. 2001. Grundkonzepte der Psychotherapie. Weinheim: Beltz. ISBN 3-621-27451-0.
  • Maaz, Hans-Joachim. 2014. Hilfe! Psychotherapie: Wie sie funktioniert und was sie leistet. Monaci: C. H. Beck. ISBN 978-3-406-66078-8.
  • Märtens, Michael, et Hilarion Petzold, eds. 2002. Therapieschäden. Moguntiaci.
  • Mijares, Sharon G. 2014. Modern Psychology and Ancient Wisdom: Psychological Healing Practices from the World's Religious Traditions. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 1317788001. Google Books.
  • Piontek, Rosemarie. 2005. Wegbegleiter Psychotherapie. Ed. secunda. Bonnae: Psychiatrie-Verlag. ISBN 3-88414-320-4.
  • Prochsaka et Norcross. 2018. Systems of Psychotherapy: A Transtheoretical Analysis. Ed. nona. ISBN 9780190880415.
  • Rehwalt, Laura. 2013. "Ancient Classical Roots of Psychology." In "History of Science," Electrum Magazine, 2 Martii 2013. Archivum interretiale.
  • Robertson, Daniel. 2010. The Philosophy of Cognitive–Behavioural Therapy: Stoicism as Rational and Cognitive Psychotherapy. Londinii: Karnac. ISBN 9781855757561.
  • Schwertfeger, Bärbel, et Klaus Koch. 2002. Der Therapieführer: Die wichtigsten Formen und Methoden. Monaci: Heyne. ISBN 3-453-09133-7.
  • Slavney, P. 2005. Psychotherapy: An Introduction for Psychiatry Residents and Other Mental Health Trainees. ISBN 0801880963.
  • Strotzka, Hans, ed. 1975. Psychotherapie. Grundlagen, Verfahren, Indikationen. Monaci, Berolini, Vindobonae: Urban und Schwarzenberg. |ISBN 978-3-541-06931-6.
  • Stumm, Gerhard, et Beatrix Wirth. 2006. Psychotherapie, Schulen und Methoden. Vindobonae: Falter. ISBN 3-85439-378-4.
  • Wampold, Bruce E. 2019. The Basics of Psychotherapy: An Introduction to Theory and Practice. Ed. secunda. ISBN 9781433830198.


Nexus interni

Homines notabiles[recensere | fontem recensere]

Res notabiles[recensere | fontem recensere]