Pro Marcello

E Vicipaedia

Pro Marcello est oratio Marci Tulli Ciceronis anno 46 a.C.n. habita.

Synopsis[recensere | fontem recensere]

Marcus Claudius Marcellus nobili loco natus fuit consul Romanus anno 51 a.C.n. una cum Servio Sulpicio Rufo, qui senatum appellavit, ut Iulium Caesarem imperio demoveret. Exarso bello civili Pompeii partem cepit inque Pharsalica pugna adversa fortuna certavit. Clade accepta Lesbum in insulam confugit. Denique senatus Marcello redire concedit. Precibus deinceps adductus Cicero magnaminitatem eius in oratione laudavit, etsi consilium ante tacendi ceperat.

Caesar cum omnes senatores legem indulgentiae probare intellexisset tamen suffragium de illa re instituens unumquemque eorum de sententia sua interrogavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]