Pileolus

E Vicipaedia
pileolus in capite Cardinalis
pileolus papalis.

Pileolus est tegmen capitis quod a clericis Ecclesiae Romanae Catholicae, et rarius Ecclesiae Anglicanae, induitur. Consistit in octo segmentis consutis, stemmate brevi in vertice sic imposito, ut instar superioris cucurbitae dimidii videatur, unde nomen Italicum zucchetto ducitur. Antiquitus pileolus duntaxat adhibebatur ad partem capitis tegendam quae in ritu ordinationis aut in professione religioso tonsa erat. Usus hodiernus tamen solum est caerimonialis. Color pileoli significat munus ecclesiasticum, nam episcopi violaceum, cardinales rubrum et papa ipse album pileolum, induere solent. Licet etiam presbyteros et diaconos pileolum nigrum adhibere, quod tamen rare modo contingit.

Inter liturgiam, episcopus pileolum sub mitra aut bireto gerit.

In Communione Anglicana, episcopi Africani plerumque pileolum gerere solent, sed extra Africam rarius invenitur.

Nexus interni