Pietismus

E Vicipaedia
Philippus Iacobus Spener, pater Pietismi dictus.

Pietismus est motus religiosus qui saeculo 17 in terris Germanicis intra ecclesiam protestantem ortus est. Pietistae, super fundamenta reformationis saeculi 16, id agebant, ut pietas vera in rebus internis necnon externis exerceretur et perficeretur.[1]

Argumentum regenerationis (novae nativitatis) hominis maximi momenti in pietismo erat. Homini opus erat se converti, se avertere ab mundo, ut in Christo renasci posset. Hoc argumentum iam in libro Vom wahren Christentum (1605), Latine De vero Christianismo libri quatuor (Lunaeburgi, 1625),[2] ab Ioanne Arndt conscripto, adlatum est. Arndt, theologus, qui fidem pietatemque mysticas extulit, in controversias cum orthodoxia Lutherana incidit, se tamen pro orthodoxo habuit, praecursor pietismi magni momenti esse putatur. Sectator in Dania fuit cantuum ecclesiasticorum poeta et episcopus Ioannes Adolphus Brorson.

Anno 1670 Philippus Iacobus Spener primum collegium pietatis Francofurti condidit, anno 1675 librum intitulatum Pia desideria divulgavit. Hoc in libro programma reformationis ecclesiae proposuit:[3][4]

  • lectio Bibliae diligens
  • institutio collegiorum pietatis
  • sacerdotium universale
  • inculcatio quod Christianismus non in theoria, sed praxi consistat
  • moderatio controversiarum confessionalium
  • reformatio studii theologiae ad fovendam pietatem
  • conformatio orationum ad aedificandum hominem interiorem

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Definitio secundum Hof, W.J. op 't, Die nähere Reformation und der Niederländische reformierte Pietismus und ihr Verhältnis zum deutschen Pietismus. In: Nederlands archief voor kerkgeschiedenis, 78 (1998), p. 161-183; 164
  2. http://digital.slub-dresden.de/id404428797
  3. Wallmann, Johannes, Spener, Philipp Jakob, in: Neue Deutsche Biographie 24 (2010), S. 659-661
  4. Latine:Pia desideria: necessariae emendationes Evangelicae verae Ecclesiae, 1678