Pelusium

E Vicipaedia
Delta Nili et Pelusium

Pelusium (Graece Πηλούσιον) fuit urbs Aegyptia antiqua non procul a mari Mediterraneo (circiter 4 km) posita in Delta Nili prope rami orientalis ostium quod ob id ipsum Pelusiacum dicebant ; ita ex regione harenosa et avia velut ianua orientalis Aegypti a Palaestina erat quia ob angustias inter Arabicum sinum et mare nostrum factas hostes inde facilius ab introitu prohiberi poterant. Qua de causa in historiis multa proelia memorantur ab eis qui Aegyptum vi intrare conabantur ibi commissa.

Antiquitate posteriore, Pelusium fuit urbs prima quae inguinale plaga patitur.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Graecum Pelusium ob circumiacentes paludes e vocabulo πηλός (lutum) ductum est. Nomen Aegyptiacum huius oppidi Peremun fuerat , hoc est "quod effecit Amon"[1] atque fortasse phonetice ad nomen Graecum contulit. Fuit tamen postea alia etymologia a nonnullis auctoribus proposita, ad patrem Achillis Peleum nomen referens[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Yoyotte et Charvet, Le voyage en Egypte, 1997 p.116, adnotatio ad Strabonem XVII.21
  2. Ammianus Marcellinus XXII.16.3

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Pelusium spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 31°3′0″N 32°36′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon