Panentheismus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Carolus Christianus Fridericus Krause, philosophus Germanicus, qui nomen panentheismi anno 1828 excogitavit.

Panentheismus (Graece πᾶν 'omnia' + ἐν 'in' + Θεός 'deus' = "omnia in Deo"), etiam monotheismus monisticus,[1] est fides quae ponit divinitatem, num deus unus, dei nonnulli, vel alia "cosmica vis animans"[2] sit, quamque universi partem penetrare, ultra quod praeter tempus, et sane spatium, extenditur. Pantheismo dissimilis, qui ponit divinitatem et universum esse unum atque idem,[3] panentheismus distinctionem inter divinitatem et non divinitatem et significationem ambarum notionum retinet.[4]

Universum et omnia in eo comprehendo in pantheismo est divinum aequat, sed in panentheismo, universum et divinitas pares ontologice non sunt. Deus videtur animus universi, spiritus universalis et omnipraesens, semper in omnibus rebus et omnibus hominibus vivus. Nonnullae interpretationes proponunt universum nihil plus quam manifesta dei pars esse. In nonnullis panentheismi generibus, cosmos intra deum exsistit, qui vicissim in cosmo "transcendit," per eum "permanat" vel simpliciter in eo "inest." Panthesismus, cum asserit omnia esse deum, porro postulat deum universo maiorem esse. Praeterea, nonnullae interpretationes dicunt universum intra deum contineri,[5] ut in notione Tzimtzum. Proprietas magni momenti in cogitatione Hinduistica est panentheistica et pantheistica.[6][7] Iudaismus Hasidicus coniungit electum nullificationis exemplar cum paradoxico panentheismo divino transcendentali per intellectualem interiorum Kabalae partium explanationem, cum vi vulgari panentheisticae immanentiae divinae in omnibus.[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philosophy Basics.
  2. Anglice: "cosmic animating force" (Hinnells 1997:282).
  3. Fahlbusch, Bromiley, et Barrett 1999:21.
  4. Culp 2013.
  5. Fahlbusch, Bromiley, et Barrett 1999.
  6. "Pantheism and Panentheism in non-Western cultures," Encyclopaedia Britannica.
  7. Whiting 1991:viii.
  8. Ariel 2006:184–185.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]