Origines

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Originum sive etymologicarum libri viginti

Origines est opus historicum de civitatibus Italiae a Catone Maiore scriptum, hodie in fragmentis servatum. Primum opus solutum historicum fuit, sed non est perfectum ob Catonis Censoris mortem anno 151 a.C.n.

Etiamsi tantum pauca et saepe inchoata fragmenta habeamus, attamen intellegi potest argumentum huius operis septem libris divisi. Hi libri persecuti sunt:

  • De Aenea, de origine regibusque Romae (Liber I);
  • De originibus magnarum urbium Italicarum et populorum indigenarum (Libri II–III), quorum nonnullae notitiae pertinentes ad terrarum eorum descriptionem et ad origines antiquas sunt datae;
  • De Bellis Punicis (Libri IV–V);
  • De maximis factis usque ad annum 151 a.C.n., in quo ipse Censor vehementem orationem contra Servium Sulpicium Galbam pronuntiavit (Libri VI–VII).

Cato Maior scripsit libros "Origines" capitulatim, id est celans nomina praeclarorum hominum ne ea obscurarent gloriam omnis Italiae. Attamen in his septem libris sunt nonnulla facta mirabilia et excursus proprii Graecae consuetudinis modi narrandi.

« Non lubet scribere quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit.»
(Marcus Porcius Cato Maior - Origines)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Badian, Ernst. 1966. "The Early Historians." In Latin Historians, ed. T. A. Dorey.
  • Chassignet, M. 1986. Caton: Les Origines: Fragments. Collection Budé, Les Belles Lettres.
  • Cornell, T. J. 1972. "The Origines of Cato and the Non-Roman Historical Tradition about Ancient Italy." Ph.D. dissertation, University of London.