Ordo missae

E Vicipaedia

Ordo missae sunt omnes ritus, qui sive sacerdoti sive populo servandi sunt in celebranda missa.

Partitio ordinis missae[recensere | fontem recensere]

Missa duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe Verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Praeterea quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Ergo ordo missae in quattuor partes dividitur:

I. Ritus initiales[recensere | fontem recensere]

Ritus initiales ideo constituuntur, ut per eos fideles ad missam bene disponantur. Introitus, salutatio, actus paenitentialis, kyrie, gloria et collecta sunt partes Rituum initialium.

II. Liturgia Verbi[recensere | fontem recensere]

Liturgia Verbi componitur ex lectionibus Sacrae Scripturae, quibus alii ritus adduntur ut verba audita melius intellegantur eisque melius respondeatur. Liturgia Verbi constat: silentio, lectionibus Sacrae Scripturae, Psalmo responsorio, acclamatione ante Evangelium, homilia, professione fidei et oratione universali.

III. Liturgia Eucharistica[recensere | fontem recensere]

Liturgia Eucharistica est quasi cor totius missae, ubi sacerdos idem perficit, quod ipse Christus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit. Sunt partes liturgiae eucharistiae: praeparatio donorum, oratio super oblata, prex eucharistica, oratio dominica, ritus pacis, fractio panis, communio et oratio post communionem.

IV. Ritus conclusionis[recensere | fontem recensere]

Ritus conclusionis constat brevibus nuntiis, benedictione et dimissione populi.

Liber[recensere | fontem recensere]

Missale Romanum ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio Typica tertia. Typis Vaticanis A.D. 2002.

Pro missa celebrata secundum missalem beati Ioan. XXIII vide Ordo missæ (1962).