Opéra comique

E Vicipaedia
Pagina titularis primae editionis partiturae Médée Ludovici Cherubini, 1797.
Andreas Ernestus Modestus Grétry, praeclarissimus opéra comique compositor ante Res Novas Francicas. Tabula a Ludovica Elisabetha Vigée Le Brun (1755–1842) picta. Oleum in carbaso, 1785. Palatium Versaliense.
Proscriptio pro Carmen Georgii Bizet, fortasse celeberrima opéra comique.

Opéra comique (Francice; pl. opéras comiques) est genus operae Francicae quod diverbium dictum et arias cantatas continet. Quae ex opéra comiques en vaudevilles ortum est, ludis scaenicis in Théâtre de la foire (et minus saepe in theatro Comédie-Italienne)[1] productis, qui exstantis melodias populares cum portionibus dictis miscuit. Huic generi oblectamenti, cum Opéra-Comique, theatro Lutetiensi eiusdem nominis, consociato, non semper sunt argumenta comica vel naturaliter levia; Carmen quidem, opéra comique fortasse celeberrima, est tragoedia.

Usus vocabuli[recensere | fontem recensere]

Significatio nominis opéra comique est multiplex, et non tantum 'opera comica' converti potest. Genus saeculo duodevicensimo ineunte ortum est, cum nomen ludis ridiculis et acerbis in theatris nundiniarum Lutetiae monstratis (vaudeville) adhiberetur qui carmina continebant quorum verba nuper in musicam exstantem imposita erant. Medio autem saeculo duodevicensimo, compositores, a levioribus operae Italicae generibus[2] impulsi, musicam novam scribere coeperunt ut vaudevilles substituerent. Haec nova operae comicae forma saepe comédie mêlée d'ariettes appellabatur, sed varietas eius materiae procul expandebatur praeter comicam tantum. Ante saeculum undevicensimum, opéra comique saepe significabat solum artificia cum diverbio dicto in aedificio Opéra-Comique monstrata, contra artificia quibus erant cantus recitatorius, qui in Opera Lutetiensi apparebat. Ergo, Carmen Georgii Bizet, fortasse celeberrimum omnium opéras comiques, de re tragica tractat. Compositores et scriptores libellorum usum opéra comique nominis generalis aliquando reiciebant, pro nominibus accuratioribus.[1][3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 M. Elizabeth C. Bartlet et Richard Langham Smith, "Opéra comique," Grove Music Online (Oxford Music Online).
  2. Praecipue La serva padrona Ioannis Baptistae Pergolesi.
  3. Elizabeth Bartlet et Richard Langham Smith, Oxford Companion to Music, pp. 862 et 889.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bartlet, Elizabeth, et Richard Langham Smith. Oxford Companion to Music.
  • Holden, Amanda, ed. 1993. The Viking Opera Guide. Viking.
  • Parker, Roger, ed. 1994. The Oxford Illustrated History of Opera. Oxoniae: Oxford Unievrsity Press.
  • Warrack, John, et Nicholas Temperley. 2002. [Commentarius.] In The Oxford Companion to Music, ed. Alison Latham. Oxoniae: Oxford University Press.

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!