Notitia conciliabuli apud Sanctum Felicem de Caraman celebrati

E Vicipaedia

Notitia conciliabuli apud Sanctum Felicem de Caraman celebrati seu Charta Niquintae est textus brevis ex uno libro manu scripto olim cognitus, anno 1660 a Guillelmo Bessio editus, hodie deperditus. Acta enarrat concilii episcoporum Catharorum anno 1167 in oppido S. Felicis de Caraman (Saint-Félix-Lauragais) celebrati. Fons alius de hoc concilio nullus nobis servatur.

Praeses conciliabuli fuit Nicetas qui episcopus Bogomilorum Constantinopolitanus esse refertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • Guillaume Besse, Histoire des ducs, marquis et comtes de Narbonne (Lutetiae, 1660) pp. 483-6 (Latine)
  • Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 14 pp. 448-450 (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Jean Duvernoy, Le catharisme: l'histoire des cathares (Tolosae: Privat, 1979) pp. 215-219 (Francogallice)
  • B. Hamilton, J. Hamilton, Christian dualist heresies in the Byzantine world c. 650-c. 1450 (Mancunii: Manchester University Press, 1998) pp. 250-252 (Anglice)
Historica et critica
  • Janet Hamilton, ed. et interpr., Hugh Eteriano: Contra Patarenos (Lugduni Batavorum: Brill, 2004) pp. 79-89 (Paginae selectae apud Google Books)