Nicolaus Kostomarov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Kostomarov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Kostomarov: imago
Nicolaus Kostomarov: imago
Nativitas: 4 Maii 1817; Yurasovka
Obitus: 7 Aprilis 1885; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Nicolaus Ioannis filius Kostomarov (Russice Николай Иванович Костомаров, tr. Nikolaj Ivanovič Kostomarov; natus die 16 Maii 1817 in vico Jurasovka tunc gubernii, nunc regionis Voronegiensis Russiae, mortuus Petropoli die 19 Aprilis 1885) fuit historicus ac scriptor et ethnographus Russicus et Ucrainicus, socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Filius feudali Russici et servae Ucrainicae, Kostomarov annis ab 1833 ad 1837 in Universitate Charcoviensi erudiebatur. Illo tempore linguae Ucrainicae studebat et amabat, ipse Ucrainice scribere coepit. Postquam anno 1844 dissertationem pro gradu magistri (de arte poetica populari) defendit, in gymnasiis Eracti et Kioviae, ab anno 1846 autem in Universitate Kioviensi docebat. Illo tempore cum Tarasio Ševčenko et aliis societatem Cyrilli et Methodii condidit, cuius desideria fuerunt Ucrainae liberatio nationalis et socialis atque creatio foederationis democraticae Slavicae. Cum anno 1847 societas illa ut contra leges ab imperia abolita est, Kostomarov cum aliis sociis affectus est persecutionibus, initio incarceratus et dein exsilio ad Saratoviam affectus. Saratoviae opera historica de Bogdano Chmielnitio et reditu Rutheniae meridionalis ad Russiam (Russice «Богдан Хмельницкий и возвращение Южной Руси к России», anno 1857) et rebellione Stephani Razin (Russice «Бунт Стеньки Разина», anno 1858) scripsit. Annis 18591862 professor historiae Russicae in Universitate Petropolitana erat. Ab anno 1872 ad finem vitae suae magnum opus, Historiam Russicam in biographiis agentium eius principalium (Russice «Русская история в жизнеописаниях её главнейших деятелей»), scribebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Kostomarov spectant (Nikolay Kostomarov, Mykola Kostomarov).