Milton Friedman

E Vicipaedia
Wikidata Milton Friedman
Res apud Vicidata repertae:
Milton Friedman: imago
Milton Friedman: imago
Milton Friedman: subscriptio
Milton Friedman: subscriptio
Nativitas: 31 Iulii 1912; Brooklynium
Obitus: 16 Novembris 2006; Franciscopolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Rose Friedman
Proles: David D. Friedman, Jan Martel

Memoria


Miltonius Friedman (19122006) fuit saeculi vicesimi oeconomicus Americanus, qui mercatum non abs civitate circumscribendum esse adfirmavit.

Studio eius doctrinae nonnulli magistri scholae oeconomiae urbis Sicagi condiderunt eos qui Chicago Boys dicuntur, quorum doctrina sumpta est ab institutis totius orbis, quae cogebant Civitates, aere alieno oppressas, removere sumptus publicos et concedere privatis proprietates publicas.

Haec doctrina post ictum militarem ducis exercitus, Pinochet, imposita est Chiliae.

Videtur, enim, esse epistula magistri Miltonii Friedman inscripta anno 1975 duci Pinochet, ut imponeret doctrinam eius Civitati Chiliensi.

Magister ornatus est praemii nobeliani, concessi ei ab instituto dedicato Alfredo Nobel, anno 1976.

Doctrina magistri Miltonii Friedman et eorum, qui Chicago Boys dicuntur, imposita est maxime Civitatibus Americae Australis et concitavit magnum discrimen oeconomicum in Argentina, unde diffusum est ad totum continentem Americae Australis.

Mense Septembri 2008, Magnum Discrimen Oeconomicum pervenit ad rempublicam, rectam a Praeside Bush, magno fautore doctrinae eorum qui Chicago Boys dicuntur.

Argentaria et negotia curruum motoriorum decoxissent, si civitas non intervenisset sumptu publico.

Tamen ResPublica Civitatum Foederatarum Americae corripitur discrimine oeconomico, eo quod comparatum est illi anni 1929.

Mortuus est Santi Francisci die 16 Novembris 2006 ictu cordis, cum in patria effectus suae doctrinae non vidisset.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!