Michael Gorbačëv

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Michael Gorbačëv
Res apud Vicidata repertae:
Michael Gorbačëv: imago
Michael Gorbačëv: imago
Michael Gorbačëv: subscriptio
Michael Gorbačëv: subscriptio
Nativitas: 2 Martii 1931; Privolnoye
Obitus: 30 Augusti 2022; Central Clinical Hospital, Moscua
Patria: Russia, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Sergey Gorbachev; Maria Gorbacheva
Coniunx: Raisa Gorbacheva
Proles: Irina Virganskaya

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Michael Sergii filius Gorbačev (Russice Михаи́л Серге́евич Горбачёв, Michail Sergeevič Gorbačёv; natus die 2 Martii 1931; mortuus Moscuae die 30 Augusti 2022) fuit politicus Sovieticus et Russicus. A die 1 Octobris 1988 primus et ultimus Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum praeses fuit, quod munus a die 15 Martii 1990 ad diem 25 Decembris 1991 sustinuit.

Michaël Gorbačёv anno 1987 pictus.

E familia agricolarum, patre Russo matreque Ucraina, in pago Privol'noe, nunc territorii Stauropolitani, ortus est. Alumnus fuit universitatis publicae Moscuensis. Factus est ultimus Comitatus Centralis Factionis Communistae secretarius generalis, quod munus ab anno 1985 ad annum 1991 sustinuit. Glasnost et perestroika eius consilia finem Bello Frigido posuisse putantur. Ipse Unionem Sovieticam mutandam esse in iuris rem publicam putabat. Ob eam rem affirmabat omnes structuras Stalinistas delendas et diffundendam verbi libertatem esse voluntate Rei Publicae. Etiam amovere gradatim normas imperiosas in oeconomia coepit. Anno 1990 Gorbačёv Praemium Nobelianum Pacis accepit.

Die 19 Augusti 1991 factionis communistae pars novas res comabatur, quae erraverunt, relinquentes tamen imperium in Rerum Publicarum Sovieticarum Praesidium manibus, qui Unionem Sovieticam die 26 Decembris 1991 solverunt.

Secretarius generalis[recensere | fontem recensere]

Perestroica meta politicae Sovieticae ab anno 1985.

Mense Martio 1985, Constantinus Černenko mortuus est. Andreas Gromyko, prius praeses Praesidii Concilii Supremi Unionis Sovieticae, Gorbačevum proximum secretarium generalem electurum esse proposuit, quod ab officio politico approbatum est. Iam ab initio Gorbačëv generibus gubernandi videbatur ab omnibus prioribus gubernatoribus sovieticis distingui. Ita mox animadvertebatur, ut collocutus cum civibus in via, imagines sui diebus festis ineunte vetuerit, uxorem suam, Raisam Gorbačëvam, quasi dominam primam consuluerit.

Duobus annis primis sua prima intentio fuit acceleratio (Russice ускорение, uskorenie), quae ad accelerationem crescentiae oeconomicae, socialis, et politicae spectabat. Calamitate Czernobelensi annis 1986 et falsa informatione? Gorbačëv infirmitates grapheocratiae magnas visit. Vocabulum simplicitatis (Russice гласность, glasnost) excogitavit.

Gorbačev (dextra) et Ronaldus Reagan colloquuntur.

Tum periculum belli atomici aestimatur. Post consilia cum Ronaldo Reagan (1911–2004), Praeside Civitatum Foederatarum Americae, ambo politici die 8 Decembris 1987 tractatum de viribus nuclearibus coniectuum intermediorum subscripserunt. Ergo usque ad annum 1991 plus quam 2600 missilia innoxia facta sunt.

Annis proximis relaxatio? nota est: diurnarii quaestiones sociales aperte narrabant, Ecclesiae Orthodoxae Russicae attentio concedebatur, organizationes non pendentes? apparebant. Etiam ad id tempus celata Caedes Katyni appellata est. Gorbačëv annis proximis in difficultates incurrebat, cum anno 1987 Tatari Crimenses redditum suum in Crimeam poposcerunt, ut postea Armenii et Atropateni velut Georgiani iura sua.

Familia[recensere | fontem recensere]

Raisa Gorbačeva uxor die 20 Septembris 1999 mortua est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Sergii filium Gorbačev spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon