Margarita

E Vicipaedia
Haec pagina de gemma explicat. Si praenomen sive hominem eiusdem praenominis quaeris, vide Margarita (nomen).
Monile ex margaritis factum

Margarita est calculiformis res dura intra carnem mollem mollusci vivi testam (diserte amiculum?) gerentis genita. Sicut testa mollusci, margarita ex carbonato calcii forma crystallina minuta fit, quae circulis concentricis deposita est. Absoluta margarita est perfecte rotunda et levis, sed multae variae margaritarum formae fiunt (margaritae barocae appellatae). Naturales optimi ingenii margaritae ut gemmae resque pulchritudinis multa saecula magni faciebantur, et propter hoc, notio margaritae facta est translatio cuiuslibet rei rarissimae, elegantissimae, mirabilissimae, pretiosissimae.

Margarita etiam lapis natalis Iunii esse potest.

Lingua Latina mediaevali margarita etiam perla appellatur, fortasse a perna, generis conchae, deducta.[1]

Formae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "perla", American Heritage Dictionary, s.v. "pearl".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad margaritas spectant.