Mare Salomonis

E Vicipaedia
Mare Salomonis cum insulis terrisque circumiacentibus.

Mare Salomonis est mare apertum in Oceano Pacifico meridio-occidentali situm, cuius fines secundum Societatem Hydrographicam Internationalem sunt litus insulae Novae Guineae ad occidentem; insulae Archipelagi Bismarckiani, quae plerumque Nova Britannia et Nova Hibernia sunt, ad septentrione; Insulae Salomonis, ex quibus mare appellatur, ad orientem; et Archipelagus Ludovicianus ante magnam Novae Guineae paeninsulam meridio-orientalem, ubi aperitur Mare Curalinum.

Multa proelia navalia bello mundano secundo ibi facta sunt.

Mare Salomonis cum Lamina Maris Salomonis fere congruit, re tectonica quae fossam Novae Britanniae comprehendit, et maximam altitudinem ad 9140 metra sub aequore maris in loco profunditate planetae appellato attingit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Salomonis spectant.