Marcus Valerius Romulus

E Vicipaedia

Marcus Valerius Romulus (natus circa annum 294, mortuus 309) filius fuit imperatoris Maxentii et Valeriae Maximillae, filiae Diocletiani imperatoris.

Honores[recensere | fontem recensere]

Pater Maxentius, qui a die 28 Octobris 306 usurpator Romae regnavit, eum annis 308 et 309 ad honorem consulis sustulit, quem autem alii Augusti Galerius et Constantinus I non probaverunt.

Consecratio[recensere | fontem recensere]

Cum mortuus esset, in Mausoleo Maxentii apud Romam sepultus et consecratus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 253


Antecessores:
*Romae: Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII et Galerius Valerius Maximinus Caesar
Consul
308
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maxentio Augusto
Successores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus II et ipse II
Antecessores:
*Gaius Aurelius Valerius Diocletianus Augustus X et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximianus Augustus VII
Consul
309
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Valerio Maxentio Augusto II
Successores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III