Manfredus Gerlach

E Vicipaedia
Manfredus Gerlach anno 1986

Manfredus (Theod. Manfred) Gerlach (natus 8 Maii 1928 Lipsiae, mortuus die 17 Octobris 2011) erat vir publicus pristinus Rei publicae Democraticae Germanicae et sodalis atque praeses factionis LDPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit Gerlach ab anno 1944 minister publicus laboravit. Quod foedus calandestinum iuventutis condiderat, a Nazistis captus est. Bello finito Gerlach ad factionem liberalem LDPD in Zona Sovieticae accessit. Cum aliis Lipsiae Iuventutem Theodiscam Liberam condidit, quae omnes iuvenes democraticos conveniret, sed mox foedus iuventutis SED, factionis communisticae facta est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1949 Gerlach legatus legatus Camerae Popularis fuit. Anno 1950 magister civium anno 1952 magister civium superior vicarius Lipsiae electus est. Annis 1951 - 1954 rebus politicis studebat et anno 1964 doctor promotus est. Annis 1951 - 1953 praeses vicarius, annis 1953 - 1967 secretarius generalis et deinde ad usque annum 1990 praeses factionis LDPD erat. Quae factio autem nil contra communistas regentes RDG facere potuerunt, semper consilia SED probavit. Cum autem Michael Gorbačëv in Unio Sovietica consilia Glasnost propagare coepisset, et Gerlach caute novam liberatem a SED petivit. Annis 1960 - 1989 praeses vicarius Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae erat. Tum postquam populus RDG dictaturam communistarum sustulit, Gerlach ultimus praeses Consilii Rei Publicae electus est. Post electionem liberam Camerae Popularis 5 Aprilis 1990 se a magistratu abdicavit. Postea etiam sodalis FDP factus est, sed anno 1993 factionem reliquit accusatus se sodales factionis suae auctoritatibus Sovieticis olim prodidisse. Numquam huius rei in iudicio accusatus est valetudinis causa. Berolini vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]