Luscinia megarhynchos

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Muscicapidae 
Genus : Luscinia 
Species : L. megarhynchos 
Luscinia megarhynchos 
(Brehm, 1831)  
Ova Lusciniae megarhynchi

Luscinia megarhynchos (Graece μέγας 'magnum' + ῥύγχος 'rostrum') est species avium familiae Muscicapidarum ordinis Passeriformium, cantu pulchro fortique nobilis. Haec est luscinia Romanis antiquis nota, poëtice etiam aëdon (ἀηδών) appellata, atque philomela (φιλομήλα), ex Philomela, in fabula Graeca filia Pandionis, quae in lusciniam (vel hirundinem) mutata est.

Apud Plinium[recensere | fontem recensere]

Gaius Plinius Secundus in Naturali historia haec de luscinia scribit:

Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimis digna miratu ave. primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus, sed sui cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est. victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam cantu. meditantur aliae iuveniores versusque quos imitentur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit, vicibusque reticent: intellegitur emendatae correptio et in docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri parabantur. scio HS VI candidam alioqui, quod est prope invisitatum, venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum earum addita in transversas harundines aqua foramen inspirantes linguaeve parva aliqua opposita mora indiscreta redderent similitudine. sed hae tantae tamque artifices argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum plurimum, sena ova.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 10.81.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lusciniam megarhynchon spectant.
Vide "Lusciniam megarhynchon" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • Fossilworks • INPN France