Ludovicus Andreas Feuerbachius

E Vicipaedia
Ludovicus Andreas Feuerbachius.

Ludovicus vulgo Ludwig Andreas Feuerbachius[1] (Landishutae die 28 Iulii 1804 natus; Norimbergae-Rechenberg die 13 Septembris 1872 mortuus) fuit in principio philosophus Hegelianus Germanus, qui etiam atheismum personabat. Origo materialismi dialectici Caroli Marx et Friderici Engels hic verisimiliter est.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Ludovicus Andreas, cum discipulus gymnasii Onoldensis esset, adulescens super omnes alios pius erat. Heidelbergae theologiae studuit et praelegente Carolo Daub pro philosophia Hegeliana inflammatus est. Hegelii audiendi causa anno 1824 Berolinum petivit, et anno 1828 Erlangae, docens privatus in philosophicis factus est. Sed multorum inimicitiam movit pro Hegelianismo suo. Anomymus vulgavit Gedanken über Tod und Unsterblichkeit (Norimbergae 1830), ubi religionem caelestia appetentem regressum putavit et fidem immortalitatis psychologice explicabat. Libro autem confiscato, petitio pro venia docendi velut professor extraordinarius pluries repulsus est (ultima vice anno 1836). Neque in aliis universitatibus munera idonea disposita sunt. Itaque a cursu honorum universitariorum deflectens, se contulit Onoldum, et (ex anno 1836) porro Bruckberg in Franconiam Mediam in solitudinem scriptoriam. Hic, ubi anno 1837 Bertam Loew mercatricem in matrimonium duxerat, in otio rustico usque annum 1860 vitam degebant, quo ad Rechenberg haud procul a Norimberga commigravit.

Ruri paene omnia magna opera creata sunt. Cum sub titulo vix apto Abälard und Heloise (Onoldi 1833) aphorismis facetis philosophicisque latera vitae realia idealiaque comparavisset, pugnam rationis contra theologiam necnon proelium scientiarum contra fidem iniit opere Darstellung der Geschichte der neuern Philosophie (Onoldi 1833–1837). Id opus velut Kritiken auf dem Gebiete der Philosophie (Onoldi 1835) acritate classica excellebat. In tomo tertio, Pierre Bayle nach seinen für die Geschichte der Philosophie und der Menschheit interessantesten Momenten (Onoldi 1838), eandem rem cum sale peregebat; Bayle ut alii citati philosophi istis notionibus Feuerbachianis ipsis perspectui et speculo fuisse videntur.

Principales notiones Feuerbachianae[recensere | fontem recensere]

Cippus Norimbergae in Sepulcreto Sancti Ioannis.

Inde ab anno 1837 consuetudines habuit cum Arnoldo Ruge et moderatoribus periodicorum Hallesche Jahrbüchern et Deutsche Jahrbüchern, qua re non solum theologiae sed etiam philosophiae Hegelianae renuntiavit. Philosophia nova naturalismo praesertim alebatur. Tamen Hegelium suum dilectum adhuc in libro Über Philosophie und Christentum (Onoldi 1839) contra fanaticos omnium rationum haereticos defendebat. In opusculo Zur Kritik der Hegelschen Philosophie (1839) cogitationes haud claras trans naturam hominemque factas esse vanitatem simplicem esse proposuit. Spiritum purum esse ab homunculi spiritu proprio fictum; redire ad naturam esse fontem unicum salubrem. In opere magno Das Wesen des Christentums (Lipsiae 1841) bene videtur philosophiae christianae totius casus. Sententia detrita, quam etiam apud Fridericum Schleiermacherum habemus de imaginando divino secundum humanum exemplum, hic apud Feuerbachium cardo principalis historica fit. Theologia summatim mutatur in anthropologiam, quam universam philosophiam veram esse opiniabatur. Religionem esse hominum somnium; Deum, caelos, beatitudinem esse desideria maxima imaginationibus vera; Deum in nomenclatura humana esse revera humanam existentiam ad infinitum auctam et emancipatam: homo homini deus!

Pittacium cursuale Germanicum, 2004.

Continuarentur notiones istae in opere Das Wesen der Religion (Lipsiae: 1845), in commentariis pluribus apud Deutsche Jahrbüchern, in opusculo Das Wesen des Glaubens im Sinn Luthers (Lipsiae: 1844) et in Vorlesungen über das Wesen der Religion (Lipsiae 1851) quae omnia temporis recentissimi munus sanctum implerent de dissolvenda theologia ad finem anthropologicum. Orationes Vorlesungen hieme 1848/49 Heidelbergae factae sunt studiosis comiter invitantibus; istum annum crucialem appellari licet. Namque statim post a vita publica (invitus) solitudini philosophicae petendae recessit naturalismum anthropologicum in materialismum mutaturus.

Lapis memorialis Erlangae ubi plangitur de profectione philosophi coacta.

Opus autem Theogonie, oder von dem Ursprung der Götter nach den Quellen des klassischen, hebräischen und christlichen Altertums (Lipsiae: 1857) religionis naturam depravatam iterum declarans (i.e. deos esse desideria personificata) neminem iam excitavit. Materialismus maxime exprimebatur in recensione illustri operis Moleschott Lehre der Nahrungsmittel für das Volk (1850) verborum ludo Theodisco Der Mensch ist, was er ißt![3] Forma philosophiae novissima reperitur in opere similiter praetitulato ac opus Feuerbachianum primum (quamquam cum argumentis videlicet omnino aliis): »Gottheit, Freiheit und Unsterblichkeit vom Standpunkt der Anthropologie« (Lipsiae 1866).

Annis duobis ante mortem observationes ethicas calamo finxit, quae non finitae post mortem editae sunt annis 1868/69. Vita Feuerbachiani et momenta tristia habuit: anno 1860 sine culpa et patriam pulchram in Castello Bruckenbergiano amisit et emeritorium sat modestum. Periodus in monte Rechenberg apud Norimbergam annis inter 1860 et 1872 peracta amicitiis multis et diversis exornata econtra sat pulchra erat. Philosopus iste humanismi, cui saepe et maligne materialismus nudus obiectus est, humanus fuit in verbi sensu pulcherrimo tamquam pater familias benignus, maritus constans et pater egregius (filia eius unica vocabatur Eleonora). Si commercium eius epistulare legeris, facile testimonia multa de veritate et humanitatis amore invenies. Opera omnia primo edita sunt Lipsiae annis inter 1846 et 1866 decem in tomis. Feuerbachius multos homines movebat annis 1840, multos et nostris diebus movet sive saltem ad cogitationes invitat.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera praecipua:

  • Das Wesen des Christentums (Latine Natura Christianismi), Lipsiae anno 1841, 4. ed. 1883
  • Grundsätze der Philosophie der Zukunft (Fundamenta philosophiae futurae), Lipsiae 1843
  • Das Wesen der Religion (Natura religionis), Lipsiae 1845

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc specimen iuridicum inaugurale nomen familiae Feuerbachianae testatur.
  2. Marx et Engels, Die deutsche Ideologie, tomus I, sectio 1a.
  3. Interpretatio: Homo est quod manducat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Feuerbach, Ludwig" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 25–28 (Theodisce)
  • Wilhelm Bolin (ed.): Ausgewählte Briefe von und an Ludwig Feuerbach. 2 Bände. O. Wigand, Lipsiae 1904. (Digitalisate: Band 1, Band 2) –
  • Karl Grün: Ludwig Feuerbach, in seinem Briefwechsel und Nachlaß sowie in seiner philosophischen Charakterentwicklung dargestellt. 2 Bände. C. F. Winter, Lipsiae 1874. (Digitalisate: Band 1, Band 2)
  • Adolph Kohut: Ludwig Feuerbach. Sein Leben und seine Werke, nach den besten, zuverlässigsten und zum Teil neuen Quellen geschildert. Mit ungedruckten Briefen von Ludwig Feuerbach und Anselm Ritter von Feuerbach. F. Eckardt, Lipsiae 1909.
  • Alfred Kröner, „Bildungsbürgertum im 19. Jahrhundert. Die Familie Feuerbach in Franken“, in: Aufklärung und Kritik. Sonderheft 6/2002, ISSN 0945-6627 (Digitalisat)
  • Alfred Kröner: Paul Johann Anselm und Ludwig Andreas Feuerbach als Exponenten des Bürgertums im 19. Jahrhundert. Sonderheft 12 der Zeitschrift Aufklärung und Kritik, Norimbergae 2007
  • Carl von Prantl:  "Feuerbach, Ludwig Andreas", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 6 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1877), p. 747–753.
  • Werner Schuffenhauer: „Vorwort zu den Gesammelten Werken Ludwig Feuerbachs“, in: Ludwig Feuerbach: Gesammelte Werke, Band 1, Zweite, durchgesehene Auflage, Berolini 2000, ISBN 3-05-000252-2
  • Ruth-Eva Schulz: Feuerbach, Ludwig Andreas. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 113 f. (Digitalisat).
  • Josef Winiger: Ludwig Feuerbach, Denker der Menschlichkeit. Lambert Schneider Verlag, Darmstadii 2011, ISBN 978-3-650-24030-9.
  • Atheismus in der Diskussion. Kontroversen um Ludwig Feuerbach. Ediderunt Hermann Lübbe et Hans-Martin Sass. Monaci, Kaiser, 1975, ISBN 3-459-01037-1.
  • Ludwig Feuerbach. Edidit Erich Thies. Wissenschaftliche Buchgesellschaft Darmstadii, 1976 (= Wege der Forschung, Band CDXXXVIII). ISBN 3-534-06675-8.
  • Ludwig Feuerbach und die Philosophie der Zukunft. Hrsg. von H.-J. Braun, H.-M. Sass, W. Schuffenhauer und F. Tomasoni. Berolini, Akademie Verlag 1990, ISBN 3-05-001065-7.
  • Sinnlichkeit und Rationalität. Der Umbruch in der Philosophie des 19. Jahrhunderts. Hrsg. von W. Jaeschke. Berlin, Akademie Verlag 199, ISBN 3-05-002293-0.
  • Solidarität oder Egoismus. Studien zu einer Ethik bei und nach Ludwig Feuerbach. Hrsg. von H.-J. Braun. Berlin, Akademie Verlag 1994, ISBN 3-05-002535-2.
  • Ludwig Feuerbach und die Geschichte der Philosophie. Hrsg. von W. Jaeschke und F. Tomasoni. Berlin, Akademie Verlag 1998, ISBN 3-05-003306-1.
  • O homem integral. Antropologia e utopia em Ludwig Feuerbach. Edidit A. Veríssimo Serrão. Olisipoli 2001.
  • Materialismus und Spiritualismus. Philosophie und Wissenschaften nach 1848. Ediderunt Andreas Arndt et Walter Jaeschke. Hamburgi, Felix Meiner Verlag 2000, ISBN 3-7873-1548-9.
  • Ludwig Feuerbach und die Fortsetzung der Aufklärung. Edidit Hans-Jürg Braun, Turici 2004, ISBN 3-907576-54-3.
  • Ludwig Feuerbach (1804–1872). Identität und Pluralismus in der globalen Gesellschaft. Ediderunt Ursula Reitemeyer, Takayuki Shibata etFrancesco Tomasoni, Monasterii, Waxmann Verlag 2006, ISBN 3-8309-1626-4.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Feuerbachium spectant.