Lucius Valerius L.f. Poplicola

E Vicipaedia

Lucius Valerius L.f. Poplicola (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 394 a.C.n. Valerius primo tribunus militum consulari potestate erat, collegae eius Marcus Furius Camillus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Gaius Aemilius Ti.f. Mamercinus, Spurius Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius Scipio erant. Eo anno Romani bellum Faliscorum continuabant[1].

Anno 389 tribunus militum II fuit et cum eo Lucius Verginius Tricostus, Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus II, Lucius Postumius Albinus Regillensis. Eo anno ob bella multa Marcus Furius Camillus dictator nominatus est. Nam et Volsci Romam agressi sunt et Hernici atque Latini defecerunt. Camillus Volscos vicit et triumphans in urbem rediit[2]. Anno 390 fortasse magister equitum dictatoris Marci Furii Camilli erat.

Anno 387 tertium tribunus militum et cum eo Lucius Papirius Cursor, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus tribuni erant. Eo anno hoc templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[3]

Anno 383 tribunus militum IV fuit et cum Valerio Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Servius Sulpicius Rufus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus atque Marcus Trebonius. Tum coloniae Velitrae et Cerceii atque etiam Lanuvium defectionem fecerunt[4].

Anno 380 denique quintum tribuni magistratum administravit. Collegae eius anni Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Gaius Sulpicius M.f. Peticus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Tiberius Papirius Crassus atque Lucius Papirius Mugillanus erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, Titus Quinctius T.F. Cincinnatus Capitolinus dictator nominatus est[5].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 26-27
  2. op.cit., VI 1-4,6
  3. op.cit., VI 5,6-8
  4. op.cit. VI 21
  5. op.cit. VI 27-30