Lucius Papirius L.f. Cursor

E Vicipaedia

Lucius Papirius L.f. Cursor (natus saeculo 4, mortuus post annum 272 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Papirius Cursor quinquies consul erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Papirius ipse anno 294 primum consul cum collega Spurio Carvilio C.f. Maximo in Samnites processit et Aquiloniam urbem expugnavit[1]. Anno 272 iterum cum eodem collega consul Samnitium bella tandem finivit et cum Carvilio de Tarentinis, Samnitibus, Lucanis atque Bruttiis triumphavit. In templo Quirini primum Solarium aedificavit[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, X 32-34
  2. Plinius Maior, Naturalis Historia VII 213


Antecessores:
Lucius Postumius Megellus II et Marcus Atilius M.f. Regulus
Consul
293 a.C.n.
cum
Spurio Carvilio C.f. Maximo
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Decimus Iunius D.f. Brutus Scaeva
Antecessores:
Gaius Fabius M.f. Dorso Licinus et Gaius Claudius M.f. Canina II
Consul
272 a.C.n.
cum
Spurio Carvilio C.f. Maximo II
Successores:
Gaius Quinctius L.f. Claudus et Lucius Genucius L.f. Clepsina