Lucius Munatius Plancus (consul 13)

E Vicipaedia

Lucius Munatius Plancus (nescimus quando natus est; mortuus est post annum 35) primo saeculo fuit senator Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lucius Munatius Plancus pater anno 42 a.C.n. consul creatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse summum magistratum anno 13 gessit. Anno 14 a Tiberio imperatore caput legationis senatus ad Rhenum missus est, ut milites rebellantes Germanici mitigaret. Sed cum seditiosi noctu in domum eius in oppido Ubiorum invaderent, in praesidium Legionis I se recepit.[1] Ab anno 15 ad annum 35, septendecim annos legatus pro praetore Pannoniae fuit, quamquam Munatia Plancina soror eo tempore accusata est.[2] Tacitus[3] eum adulatorem dixit, quod in senatu contra maiestatis damnatos saepe censuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales I 39.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 472.
  3. Annales II 32


Antecessores:
Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito
Consul
13
cum
Gaio Silio Aulo Caecina Largo
Successores:
Sextus Pompeius et Sextus Appuleius