Lucius Cornificius

E Vicipaedia

Lucius Cornificius[1] (nescitur quo anno natus mortuusve sit) in bellis civilibus Romanis primi saeculi a.C.n. fautor Octaviani Caesaris fuit, cuius suffragio consulatum ineunte anno 35 a.C.n. gessit. Praecipue notus est quia anno 36 a.C.n. tres legiones ab hostibus circumventas lacessitasque, siti insuper oppressus, a Tauromenio ad Mylas difficili itinere perduxit et maiorem partem exercitus Octaviano servavit.

De gente[recensere | fontem recensere]

De plebeia gente Cornificiorum nihil ante primum saeculum a.C.n. accepimus. Lucius Gai Cornuficii filius fuisse putatur, illius qui eodem anno atque Cicero consulatum petiit sed repulsam accepit. Nescimus quatenus, immo an omnino cum illo Quinto Cornificio cognatus sit qui propraetor Africae Veteris anno 44 a.C.n. erat et Bruto Cassioque favebat.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Iam ab initio comes fuisse Octaviani videtur : nam anno 43 a.C.n. ex lege Pedia Marcum Brutum accusavit[2] (eodem tempore Marcus Agrippa Gaium Cassium accusabat : ambo absentes morte damnati sunt).

  • 38-36 a.C.n. Praeclare adversus Sextum Pompeium militavit. Navali proelio enim navem Democharis, Pompeianae classis praefecti, cepit. Anno 36 a.C.n. Octavianus navali proelio ex inopinato victus est postquam tres legiones in Siciliam ad Tauromenium transtulerat. Triumvir in litus Italiae sese recepit et Cornificius a commeatu reliquoque exercitu interclusus longum iter facere coactus est ab hostium equitibus lacessitus (ipse nec equites nec velites habebat) per regionem aqua egentem donec Agrippae sibi obviam eunti prope Mylas occurrere potuit.
  • 35-32 a.C.n. Ineunte anno 35 ab ipso Octaviano designatus consulatum gessit et postea proconsul Africae fuit unde nonnullas victorias rettulit, quam ob rem triumphum anno 32 a.C.n. Romae egit.

Ex pecunia manubiorum templum Dianae in Aventino restituit[3]. Gloriosis factis suis adeo elatus est ut, si quidem Dioni credimus[4], quotienscumque postea ad cenam invitabatur, elephanti tergo veheretur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hoc nomen Cornuficius quoque in antiquis nummis legitur.
  2. Plutarchus, Brutus 27.
  3. Suetonius, Aug. 29.
  4. 49.7

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • A. Aiello, 'La spedizione di Ottaviano a Tauromenium e la via di ritirata di L. Cornificio A.U.C. 718/36 A.C.' in Raccolta di Studi di Storia Antica t.2, Catania : Ed. dell'Etna, 1896 : 216sqq.