Lucius Caecilius Metellus

E Vicipaedia

Lucius Caecilius L.f. Metellus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 221 a.C.n.) fuit vir publicus et rerum politicarum peritus in florente Republica Romana.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Caecilius Metellus Denter, consul anni 284 a.C.n. erat. Consul anni 206 Quintus Caecilius L.f. Metellus eius filius erat. Qui etiam elogium patris composuit, quod adhuc exstat[1]. Ceteri filii Lucius (tribunus plebis anno 213) et Marcus (praetor anno 206) erant.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Metellus bis inter Primum Bellum Punicum consul fuit: primo anno 251 a.C.n. cum Gaio Furio Pacilo - Metellus eo anno maxime celebratus est pro Punico principe Hasdrubale vincendo in Panormi pugna[2] -, deinde anno 247 cum collega Numerio (Marco) Fabio M.f. Buteone. Hoc anno Lilybaeum obsidebat. Ab anno 243 ad mortem Pontifex Maximus fuit atque anno 224 dictator comitiorum habendorum causa electus est. Anno 241 Palladium statuam e templo Vestae deae servavisse et hoc facto obcaecari dicitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus Historia Naturalis VII 139 - 141
  2. Polybius I 39-40


Antecessores:
Gaius Aurelius L.f. Cotta et Publius Servilius Q.f. Geminus
Consul
251 a.C.n.
cum
Gaio Furio Pacilo
Successores:
Gaius Atilius M.f. Regulus II et Lucius Manlius A.f. Vulso Longus II
Antecessores:
Gaius Aurelius L.f. Cotta II et Publius Servilius Q.f. Geminus II
Consul
247 a.C.n.
cum
Numerio Fabio M.f. Buteone
Successores:
Manius Otacilius C.f. Crassus II et Marcus Fabius C.f. Licinus

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!