Lucius Annaeus Cornutus

E Vicipaedia

Lucius Annaeus Cornutus (floruit primo saeculo p.C.n.) fuit philosophus stoicus tempore Neronis imperatoris florens, qui, etsi ex Lepti Magna oriundus, maximam vitae partem Romae egit. Magister et amicus Persii et Lucani fuit, opera Latine et Graece scripsit. Exstat ex operibus Cornuti liber brevis Graece scriptus de elementis mythologiae Graecae Stoica doctrina tinctus. Cornutus una cum Caesio Basso post mortem Lucani carmen eius de Bello Civili edidit.

Anno 66 aut 68 a Nerone expulsus est, quod eius conamen historiam Romanam versibus heroicis describere illuserat (Cassius Dio 62,29); postea nihil de eo relatum est.

Opus[recensere | fontem recensere]

Editiontes[recensere | fontem recensere]

  • Lucius Annaeus Cornutus: De natura deorum. Ed. Friedrich Osann. Gottingae 1844
  • Lucius Annaeus Cornutus: De natura deorum. Introductio, versio in linguam Theodiscam et commentarius a Floriano Schaffenrath. Universitas Oenipontana, thesis dipl., 2000 (opus typis non descriptum).
  • Lucius Annaeus Cornutus: Einführung in die griechische Götterlehre. Ed. et in linguam Theodiscam versus a Petro Busch et Georgio (Jürgen) K. Zangenberg. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft 2010. (= Texte zur Forschung.95.) ISBN 978-3-534-21228-6

Bibliographie[recensere | fontem recensere]

  • Hans von Arnim: Annaeus 5. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. I,2. Stuttgardiae 1894, col. 2225 s.
  • Arthur Darby Nock: Kornutos. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Suppl. V, Stuttgardiae 1931, col. 995–1005.
  • Paul Moraux: Der Aristotelismus bei den Griechen: Von Andronikos bis Alexander von Aphrodisias. Vol. 2: Der Aristotelismus im I. und II. Jahrhundert n. Chr. Berolini/Novi Eboraci 1984, p. 592–601