Littera initialis

E Vicipaedia

Littera initialis[1] sive initium[2] est littera prinicpialis ornata, quae in incunabulis et manuscriptis in initio textus vel capitum collocata est. Litterae initiales minores ornatu carentes, quibus in textu sententiae vel articuli novi denotantur, litterae Lombardae[3][4] dicuntur. Quae saepe coloribus notatae sunt.

In manuscriptis illuminatis litterae initiales, quae picturas ad argumentum pertinentes continent, linguis vernaculis (Anglice, Theodisce) initia historiata[5] nominantur. Primo in manuscriptis Insularum Britannicarum saeculi octavi inveniuntur. Litterae initiales, quae pampinis, animalibus vel quibuslibet hominibus ornnatae sunt, iisdem linguis initia inhabitata[6] appellantur.

Etiam principales nominum litterae initiales vocantur. Inprimis artifices litteris initialibus ad artificia subscribenda utuntur, plerumque artificio quodam expolitis (ut puta Albertus Durerus). His diebus litterae initiales saepe in litteris electronicis ad nomen contrahendeum in usu sunt.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum saepissime in manuscriptis describendis usitatum, ut puta [1]
  2. Similiter, ut puta [2]
  3. Lexikon des gesamten Buchwesens online [3]
  4. Die Geschichte der freyen Künste ..., p. 294 [4]
  5. Anglice: historiated initial, Germanice: Historisierende Initiale
  6. Anglice: inhabited initial, Germanice: bewohnte Initiale.

Weblinks[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras intiales spectant.