Lingones

E Vicipaedia
Nummus argenteus Lingonum saec. I a.C.n.

Lingones fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Lingones sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Lingonum in provincia Gallia Belgica constituerunt, urbe capitali Andematunno. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Lingonensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Andematunno Lingonum sede episcopali.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingones spectant.
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum