Lex Dahliana

E Vicipaedia

Lex Dahliana est regula sonica linguarum Bantuensium Boreorientaliun, exemplum dissimilationis vocis. In historia harum linguarum, consonans occlusivus surdus, sicut IPA /p t k/, vocem accepit (IPA /b d ɡ/) cum syllaba cui alium consonantem occlusivum surdum est statim sequeretur. Ergo, exempli gratia, linguae Nyamwezianae -datu 'tres' est ubi linguae Suahelicae, linguae Bantuenses quae legem Dahlianam non passae sunt, -tatu est et Shambalae mgate 'pan' est ubi Suahelicae est mkate. Lex Dahliana est causa nominis Gikuyuani, cum praefixum in illa lingua usitate repertum ki- sit.

Lex anno 1903 a Carolo Meinhof appellata est ex missionario Edmundo Dahl, qui eam invenerat.

Lex Dahliana saepe depingitur Africanum legis Grasmannianae parem in linguis Indoeuropaeis; analoga autem legis Grassmannianae res (quae dissimilatio aspirationis, non vocis, est) facta est in Makhuwana, lingua Bantuensi, ubi lex Katuphana appellatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collinge, N. E. 1985. The Laws of Indo-European. Language Arts and Disciplines. Amstelodami et Philadelphiae: J. Benjamins. ISBN 90-272-3530-9.
  • Davy, J. I. M., et D. Nurse. 1982 Synchronic versions of Dahl's law: the multiple applications of a multiple dissimilation rule. Journal of African Languages and Linguistics 4:157–195.