Laurentius Haechtanus

E Vicipaedia

Laurentius Haechtanus Goidtsenhovius, sive Laurentius Haechtanus sive vulgo Laureis van Haecht Goidtsenhoven vel Laureis van Gotsenhoven, natus Mechliniae anno 1527 et vita functus die 10 Aprilis 1603 Antverpiae erat historiographus lingua Belgica utens et poeta latinae linguae natione Belga.

Eius vita[recensere | fontem recensere]

Eius origines, nexus familiares, adhuc non bene liquent. Verisimiliter adhuc iuvenis urbem natalem Mechliniae dereliquisse videtur et Antverpiam petivisse qua in urbe artium Musarumque domicilio melius Musis se dedere potuisse.

Scripta eius[recensere | fontem recensere]

Praecipue notus est Haechtanus propter elegantem librum cui titulus : Μικροκόσμος. Parvus Mundus, prima vice Antverpiae anno 1579 editus, et ornatus imaginibus perpulchris a Gerardo de Jode delineatis. Qui liber pluries editus est, tantus fuit eius favor apud publicum. Delineationes incisae textusque hermetismo redolent.

Paulo post nova editio in Belgicam linguam versa prodiit e domo editoria Plantiniana anno 1584 cum tituloDe Cleyn Werelt

Eius chronica de historia ducum Brabantiae, belgice scripta, compendium est variorum librorum historicorum.

Eius libri[recensere | fontem recensere]

  • Μικροκόσμος. Parvus Mundus, Antverpiae, 1579.
  • De Cleyn Werelt, Antverpiae: Christophorus Plantinus, 1584 (translatio in sermonem belgicum)
  • Chronijcke van de Hertoghen van Brabant, vergadert uyt diversche historieschryvers, ende overgeset door Laurens van Haecht Goidtsenhoven, Antwerpen, 1612, (seconda editio)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J.G. Frederiks en F. Jos. van den Branden, Biographisch woordenboek der Noord-en Zuidnederlandsche letterkunde, L.J. Veen, Amstelodami, 1888-1891.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]