Kevinus Stitt

E Vicipaedia
Wikidata Kevinus Stitt
Res apud Vicidata repertae:
Kevinus Stitt: imago
Kevinus Stitt: imago
Nativitas: 28 Decembris 1972; Milton
Patria: Civitates Foederatae Americae, Cherokee Nation
Nomen nativum: John Kevin Stitt

Kevinus Stitt, vulgo plene John Kevin Stitt (Miltoniae in Florida natus die 28 Decembris 1972) est politicus Oclahomae.

Filius est presbyteri qui Norman in urbe Oclahomae functus est: ibi ergo educatus est. Avus maternus, e stirpe Cherokeensi ortus, in eadem civitate propter hunc originem fundum habuit. Eodem iure Kevinus Stitt se civem nationis Cherokeensis vindicat. Alumnus est universitatis civicae Oclahomensis ubi arti rationariae studuit. Sodalis factionis republicanae, gubernator Oclahomae a die 14 Ianuarii 2019 meret, primus inter omnes Civitatum Foederatarum gubernatores qui cives populi indigenae esset.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Kevinus Stitt spectant (Kevinus Stitt, Kevin Stitt).