Ius privatum

E Vicipaedia

Ius privatum est illa pars iuris quae omnia principia pertinentia ad nexum inter homines (personas veras et fictas) et in campo familiari et in patrimoniali comprehendit. Ius privatum dividitur in ius civile et ius mercatorium.

De definitione[recensere | fontem recensere]

Distinguitur ius privatum a iure publico, quod enim de legibus ad civitatem spectantibus tractat, inter quas statuta, ius criminale sive poenale et aliae leges disciplinae publicae.

In orbe terrarum[recensere | fontem recensere]

In Europa et in aliis civitatibus, quarum ordo vulgo vocitatur civil law, fons princeps iuris privati invenitur in legibus scriptis, et maxime in illa quae appellatur "codex civilis" (Francogallice Code civil; Germanice Bürgerliches Gesetzbuch; Italice Codice civile).

In civitatibus autem Anglosaxonicis, quarum ordo vulgo appellatur common law, fons princeps est lex non scripta: consuetudo, aequitas et iudicia priora. Nam iudicia priora fiunt lex propter regulam, quae vocatur stare decisis.

Nexus interni