Isaac

E Vicipaedia
Sacrificium Isaaci (Michel Angelus Merisi ex Caravaggio).

Isaac (indecl.) sive Isaacus (-i, m.; Hebraice: יצחק; Arabice: اسحاق; “ridebit”) patriarcha biblicus, filius heresque Abrahae, Rebeccae maritus et pater Iacobi et Esau cuius historia in libro Genesis scripta est. Isaac vocatus est quia eius mater Sara risit quando audivit quod in senectu pariet (Gen. 18:10–15, 21:6–7).

In pueritia, Isaacus instrumentum probationis maximae fidei Abrahami, cum Deus iussit ut filium ferret cum eo in summum collem ut sacrificaretur. Cum videret Abrahamum paratum ad secandum filii collem, Deus nuntium (angelum) misit ut manus contineretur.

Isaaci historia in Biblia multos eventus similes allis qui acciderunt per vitam Abrahami continet. Aliquot studiosi disputant de his casibus: sint autem fructus stylistici recursus ut fortiores nexus sint inter Abrahamum et filium an veniant e traditione orali ubi Isaac vivus fuit ante tempus in quo liber Geneseos compingeretur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Isaacum spectant.