Ioannes de Indagine

E Vicipaedia
Johannes Bremer von Hagen, theologus

Ioannes de Indagine[1] (natus Bremer von Hagen in vico Haddendorf apud Indaginem in Circulo Theorosburgensi anno 1415; mortuus Erfordiae die 19 Aprilis 1475) fuit theologus, Cartusianus[2], et reformator Germanus. Henricus frater fuit abbas monasterii Benedictinorum Ilsenburgensis apud Wernigerode.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Universitatem Hieranam ex semestre hiberno 1436 frequentavit ut studeret utrique iuri. Tempore autem pestis in omnia mundana renuntians ad portas Cartusiae Erfordiensis pulsavit et vitam monasterialem iniit. Studia theologiae et iurisprudentiae e claustris pergebat. Magister et pater spiritalis factus est Iacobo de Paradiso; in Ysenacensi cartusia Domus vallis Sanctae Elisabeth prioris munere fungebatur annis inter 1454 et 1456, postea usque annum 1460 monasterio Erfordiensi praefuit. Tunc Francofortum ad Oderam et Stettinum (ubi Domus Gratiae Dei erat) petivit ad praesidia implenda. Inde ab anno 1465 denuo monachus simplex factus est Erfordiae.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Scriptor operum theologicorum indefessus atque laboriosus erat et consilia eius alti aestimabant principes, episcopi, laici, theologi atque professores quoque. Cum archiepiscopus Moguntinus rem quandam mutandam esse declaravit, Ioannes incepto isti vehementer scriptis vetuit.[3]. Abusus privilegiorum et scandala ecclesiastica audacter oppugnabat. Scripta eius a multis et in terris latioribus legebantur: genus scribendi placebat, argumenta reformatoria autem vix ullum effecerunt. Ipse dixit se scripsisse voluminum quinque milia. Sacras Scripturas omnes explicavit et multas quaestiones ad theologiam sive ad legem pertinentes explicavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • F. Stegmüller, ÄÄRep. Biblicum III, 1951. Nr. 4591-4741 (W)
  • Joseph Klapper: Der Erfurter Kartäuser J. Hagen. Ein Reformtheologe des 15. Jh. (duo volumina cum elenco operum et anthologia), Lipsiae 1960/61

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Idem nomen portavit et Benedictinus abbas monasterii Bursfeldensis mortuus anno 1469, de cuius vita in Lexico sanctorum Augustae Vindelicorum anno 1869 edito narratur, et astrologus quidam
  2. Ita ordinis Carthusienses monachi vocantur
  3. Oxford, Bodleian Library, Ms. Hamilton 54, f. 451V.