Ioannes Schroers

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Schroers
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Ianuarii 1885; Velberta
Obitus: 18 Iunii 1960; Brema
Patria: Germania

Ioannes Schroers (natus 7 Ianuarii 1885 oppido Langenberg, mortuus 18 Iunii 1960 Bremae) vir publicus Theodiscus factionum DVP, NSDAP atque FDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schroers filius magistri publici cursus erat. Gymnasium frequentabat et deinde tirocinium Vigilis fecit. Bello Orbis Terrarum I centurio in Balcania militavit. Post bellum vigil mansit et anno 1922 centurio, anno 1928 maior vigilum factus est. Ad annum 1933 etiam in schola vigilum Monasterii docebat. Deinde praeses vigilum Potestampii et Berolini erat. Anno 1935 iudex adiutarius in Tribunali Populari erat. Anno 1937 dux vigilum Coloniae erat et anno 1938 inter eos milites fuit, qui Austriam invaserunt. Mense Maio dux vigilum urbis Bremae factus est. Anno 1942 etiam dux superior SS nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schroers, qui ante annum 1933 sodalis DVP erat, postea ad NSDAP accessit. Die 26 Aprilis 1945 Britanni, qui Bremam expugnaverunt, eum magistrum civium Bremae noninaverunt, cum eius antecessorem Ricardum Duckwitz deposuerunt, qui Nazista fuisset. Sed brevi tempore cognoverunt, quod et Schroers dux Nazistarum fuerat. Itaque iam die 30 Aprilis 1945 ipse depositus et in carcerem latus est. Non prius quam 1949 liberatus est. Annis post ad factionem FDP accessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie