Ioannes Radvanus

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Radvanus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16. saeculum, 16. saeculum; Vilna
Obitus: 1592, unknown value;
Patria: Magnus Ducatus Lituaniae

Ioannes Radvanus (Albaruthenice Ян Радван, Lituanice Jonas Radvanas), post annum 1591 mortuus, poeta Latinus Magni Ducatus Lituaniae fuit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Vita Radvani paene ignota est. Vilnae et in Universitate Studii Paduani educatus est. Scripsit Epitalamium in nuptis… Christophori Monvidi Dorohostajski, anno 1590 Vilnae editum, carmen epicum Radiviliadem et nonnulla alia, variis libris inserta.

Radivilias[recensere | fontem recensere]

Radivilias, poema in quattuor libris et circa 3000 versibus, vitam et opera Nicolai Radivilli Rubri(lt), imprimis Bello Livonico(en) gesta, describit. Libri eius haec sunt:

  • I — de origine Nicolai Radivilli et de indole eius; de Starodubo expugnato;
  • II — de initio belli Livonici;
  • III — de proeliis magnis, imprimis de proelio Ulensi(en) et de gestis Radivilli gloriosis;
  • IV — de fine belli et de morte Radivilli.

Inimicorum in bello Livonico Russorum (quos Radvanus Moschos, i.e. Moscuenses, nominat) rex est Ioannes Severus, coloribus tenebricosis pictus. Multa nomina locorum Latina Russiae et Europae Orientalis poema continet.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Radivilias, sive, De vita, et rebus praeclarissime gestis, immortalis memoriae, illustrissimi principis Nicolai Radivili Georgii filii, ducis in Dubinki ac Bierze ... libri quatuor, Ioannis Radvani Lit[uani] ... ex officina Ioannis Kartzani, Vilnae, [1592].
  • Jonas Radvanas, Radviliada, ed. Sigitas Narbutas, Vilnae, 1997 (cum versione Lituanica et commentariis doctis).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]