Ioannes Chiffletius

E Vicipaedia
Anulus e dactyliotheca Ioannis Chiffletii, quem papae Pio II tribuebat atque in dissertatiunculam suam delineari insculpique fecit.

Ioannes Chif(f)letius (Vesontione 1614 - Tornaci 27 novembris 1666) fuit vir ecclesiasticus et scriptor Vesuntinus, qui varia scripta publicavit ad historiam religiosam et antiquitates praecipue spectantia. Iam ab anno 1632 canonicus erat in capitulo Vesuntino et ab anno 1651 canonicus Tornacensis, ubi regi Hispanorum Philippo IV inserviebat. Iuri etiam studuisse videtur.

De familia[recensere | fontem recensere]

Per duo saecula Chiffletii, gens patricia Vesuntina eruditorum hominum, et locupletes bibliothecas et nummophylacia collegerunt ː omnes aut iusrisconsulti, aut antiquarii et historici, aut medici aut ecclesiastici erant[1] et plerumque Hispanorum regi morem gerebant (Vesuntio tum urbs Hispanica erat). Ioanni pater erat Ioannes Iacobus Chiffletius antiquarius et Hispanorum regis medicus (1588–1673), avus vero Iohannes Chiffletius (1550–1602) medicus antiquitatum studiosus qui Patavii medicinam didicerat et 'primus medicus' suae civitatis factus erat[2].

Tres fratres ei fueruntː Iulius (1610–1676), qui et ipse canonicus Tornacensis erat ac deinde abbas Balerni, Henricum Thomam (mortuus post 1671), numismatistam, et Philippum Eugenium (1630–1713).

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Autour des Chifflet : aux origines de l'érudition en Franche-Comté : actes des journées d'étude du Groupe Chifflet, Vesuntione, Presses universitaires de Franche-Comté, 2007 Recensio critica
  2. Op. laud. 24-26

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Manuscriptum Chiflet 23 in Bibliotheca Vesuntini municipii servatum ː hoc manuscriptum ab ipso Ioanne Chiffletio exaratum ad biographiam Chiffletiorum pertinet. [1]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Autour des Chifflet : aux origines de l'érudition en Franche-Comté : actes des journées d'étude du Groupe Chifflet, Vesuntione, Presses universitaires de Franche-Comté, 2007 Recensio critica