Ioannes Beames

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Beames
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Beames: imago
Ioannes Beames: imago
Nativitas: 21 Iunii 1837; Grenovicum, Britanniarum Regnum
Obitus: 24 Maii 1902; Clevedon, Somersetia, Britanniarum Regnum
Patria: Britanniarum Regnum

Ioannes, Anglice John Beames (Grenovici natus die 21 Iunii 1837; ad Clevedon die 24 Maii 1902 mortuus) fuit collector sive propraetor in provinciis variis Indiae sub Imperio Britannico; fuit etiam philologus et eruditus rerum Indicarum. Magnum opus eius fuit systema grammaticae historicae linguarum Indoaryanorum annis 1872-1879 editus.

Alumnus fuit scholae Mercatorum Scissorum et collegii Haileyburiensis.

De linguis Hindica, Bhojpuri, Bengalica, Orissensi scripsit. In autobiographia sua, anno 1961 a nepote recensa, dicit se "hominem obscurum: Anglum normalem, ordinis medii, e vulgo ortum" esse.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1867 : Outlines of Indian philology. 2a ed. Londinii: Trübner, 1868 aliud exemplar
  • 1868 : Notes on the Bhojpuri dialect of Hindi, spoken in western Behar. Londinii: Royal Asiatic Society
  • 1869 (editor) : Henry M. Elliot, Memoirs on the history, folk-lore, and distribution of the races of the North Western Provinces of India. 2 voll. Londinii: Trübner vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
  • 1872-1879 : A comparative grammar of the modern Aryan languages of India: to wit, Hindi, Panjabi, Sindhi, Gujarati, Marathi, Oriya, and Bangali. 3 voll. Londinii: Trübner Vol. 1 vol. 2 vol. 3 apud Internet Archive
  • 1873-1886 (editor cum Rudolfo Hoernle) : Chand Bardai, Prithirája rásau. Calcuttae: Asiatic Society
  • 1894 : Grammar of the Bengali language, literary and colloquial. Oxonii: Clarendon Press Textus apud Internet Archive
  • 1961 (editore Philip Mason) : Memoirs of a Bengal Civilian. Londinii: Chatto & Windus editio 1979
  • 1976 (editore B. P. Ambashthya) : Beames' contributions to the political geography of the subahs of Awadh, Bihar, Bengal, and Orissa in the age of Akbar. Pataliputrae: Janaki Prakashan
  • 2004 (editore Kailash Pattanaik) : Essays on Orissan history and literature. Jagatsinghpur: Prafulla