Ioannes-Baptista Santolius

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Ioannes-Baptista Santolius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes-Baptista Santolius: imago
Ioannes-Baptista Santolius: imago
Nativitas: 12 Maii 1630; Lutetia
Obitus: 5 Augusti 1697; Divio
Patria: Francia

Ioannes-Baptista Santolius (Francogallice Jean-Baptiste Santeul), Victorinus saepe nominatus, natus Lutetiae die 5 Decembris 1630, mortuus Divionis 5 Augusti 1697) fuit poeta Latinus et hymnographus Francogallicus.

Et frater Santolius Claudius (1628- 1684) hymnographus erat.

Ille Santolius Maglorianus quod collegii eiusdem nominis via iacobea siti rector fuit, hic Santolius Victorinus quod Scti. Victoris abbatiae prope urbem fundatae canonici titulum habebat nuncupati sunt. Fratrum inter alia poetici generis exempla hymnos complures Breviario Parisiensi anno 1680 edito et ab aliis Galliae septentrionalis dioecesibus incorporatos scribebant. Usu gallicano saeculo decimo nono abrogato fratrum compositiones hymnographicae, v.g. Claudii 'Prome vocem mens canoram' Iohannis-Baptistae 'Supreme qualis arbiter' versionibus Anglicis melius hodie cognoscuntur.

Santolii Victorini character iocosus (adagium enim 'Castigat ridendo mores' condidisse dicitur) ei multos detractores suscitavit. Calumniatores vaniloquentiam necnon scurrilitatem ei obiciebant. Poesias suas in plateis declamantem satura Nicolaus Boileau monstrat; Theodatis sub nomine depinguit La Bruyère; a Burboniae ducis amicis veneno abreptum dux Sancti-Simonis insinuat.

Ludibria aliqua ad Iohannis-Baptistae personam pertinentia in volumine 'Santoliana' intitulato quod a Dinouart Parisiis annis 1729 et 1764 editum est reperiuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie