Inflorescentia

E Vicipaedia
Aloe hereroensis inflorescentiam cum pedunculo ramoso monstrat.
Inflorescentia disciformium florularum sessilium capitulum formant.

Inflorescentia est grex vel fasciculus florum in cauli plantae tam ordinatus ut ex principali ramo aut implicato ramorum ordine componitur. Morphologice, inflorescentia est mutata surculi spermatophytarum pars, ubi flores nascuntur. Mutationes longitudinem et naturam internodorum phyllotaxisque attingere possunt, cum variationibus in rationibus, compressionibus, tumefactionibus, adnationibus, connationibus, et reductionibus axium principalium et secundariarum. Inflorescentai simpliciter definiri potest reproductiva plantae pars, quae fasciculum florum in exemplari certo fert.

Caulis quae omnem inflorescentiam tenet pedunculus, ac maior axis (falso principalis caulis dictus) qui flores pluresve ramos intra inflorescentia tenens rhachis appellatur. Caulis cuiusdam floris pedicellus appellatur. Flos qui pars non est inflorescentiae flos solitarius, atque eius caulis etiam pedunculus appellatur. Ullus flos in inflorescentia florula appellatur, praecipue cum flores singuli sint minores et in fasciculo stricto ferantur, ut in pseudanthio. Fructiferus inflorescentiae gradus infructescentis appellatur.

Inflorescentiae sunt simplices (singulae) aut complex (paniculae). Rhachis est ulla e nonnullis generibus, inter quae singula, composita, umbella, spica, racemus.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Inflorescentiae compositae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ferry, R. J. 2011. Inflorescences and Their Names. McAllen International Orchid Society Journal 12(6): 4–11.
  • Judd, Walter S., Christopher S. Campbell, Elizabeth A. Kellogg, Peter F. Stevens, Michael, et J. Donoghue. 2007. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Sinauer Associates, Inc.
  • Kausmann, Bernhard, 1963. Pflanzenanatomie. Ienae: Gustav Fischer Verlag.
  • Stevens, P. F. 2001+. Angiosperm Phylogeny. Situs interretialis. [1]. Editio 7, Maius 2006.
  • Strasburger, Noll, Schenck, Schimper. 2011. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen. Ed. 4a. Ienae: Gustav Fischer.
  • Troll, Wilhelm. 1957. Praktische Einführung in die Pflanzenmorphologie. Ienae: Gustav Fischer Verlag.
  • Troll, Wilhelm. 1964. Die Infloreszenzen; Erster Band. Stutgardiae: Gustav Fischer Verlag.
  • Troll, Wilhelm. 1969. Die Infloreszenzen; Zweiter Band, Erster Teil. Stutgardiae: Gustav Fischer Verlag.
  • Tucker, Shirley C., et James Grimes. 1999. The inflorescence: Introduction. The Botanical Review 65(4): 303–316. doi:10.1007/BF02857752. ISSN 0006-8101.
  • Weberling, Focko. 1981. Morphologie der Blüten und der Blütenstände; Zweiter Teil. Stutgardiae: Verlag Eugen Ulmer.
  • Wyatt, Robert. 1982. Inflorescence Architecture: How Flower Number, Arrangement, and Phenology Affect Pollination and Fruit-Set. American Journal of Botany 69(4): 585–594. doi:10.2307/2443068. ISSN 1537-2197. JSTOR 2443068.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad inflorescentiam spectant.