Immaculata Conceptio

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Imago Maria Immaculata pulcherrima dans colorem candidum in sua puritate
Maria Immaculata colorem candidum in sua puritate dat. Conceptio immaculata, imago a Ioanne Baptista Salvi facta.

Immaculata Conceptio Beatae Virginis Mariae est doctrina Ecclesiae Catholicae quae Virginem Mariam esse illibatam declarat, a peccato originali a momento suae conceptionis liberam. Quae doctrina, saepe cum eius partu virginali vel annuntiatione Christi confusa, de conceptione Mariae in utero Sanctae Annae matris tractat.

Virgo Immaculata. Pictura a Petro Paulo Rubens facta (Museum Prado?).
Pompa Mariana in America.?

Maria ergo concepta modo humano, tamen praeservata celebratur a labe originali, id quod expressum est in graduali missae secundum ritum ut dicunt Tridentinum verbis depromptis e Cantico Canticorum paucis mutatis: "Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te."[1] Iam ab Origene vocatur immaculata, et festa eius Immaculatae Conceptionis diutissime in Christianismo celebrata, dogma a Pio Papa IX die 8 Decembris 1854 in "Ineffabilis Deus" constitutione apostolica declarata est. Inde quotannis die 8 Decembris sollemnitas Conceptionis Immaculatae Beatae Mariae Virginis celebratur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • de Luna y Arellano, Michael.1652. Theoremata sacra, theologica et Juridica, tropica et anaglyphica, pro immaculata deiparae virginis conceptione. Bruxellis.
  • Plazza, Benedictus. 1747. Caussa immaculatae conceptionis Mariae . . . agitata et conclusa. Panormi.
  • Quirinus de Salazar, Ferdinandus. 1625. Defensio pro immaculata deiparae Virginis conceptione. Lutetiae.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Immaculatam Conceptionem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]