Iconostasion

E Vicipaedia
Iconostasion in ecclesia Monasterii Cocoș Romaniae

Iconostasion,[1] sive iconostasium,[2] sive iconostasis[3] (Graece εἰκονοστάσιον) est paries in ecclesiis Orthodoxis ex quo icones (sacrae imagines) pendent et qui sanctuarium a navi separat.

Iconostasion orta est ex templo Byzantino, humili muro lapideo in quo icones ponebantur.

In ecclesiis occidentalibus mediaevalibus in eodem loco construebantur cancelli, qui autem aliam functionem habent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georgius Codinus Curopalata, De Officiis et officialibus magnae ecclesiae et aulae Constantinopolitanae, a Iacobo Gretserio Latine versus (Parisiis: apud Sebastianum Cramoisy, 1625), p. 217.
  2. Irenes Augustae Typicum sive regula, interprete Domno Bernardo de Montfaucon (1692), in Patrologiae cursus completus, series Graeca posterior, tomus LXV (Lutetiae: J.-P. Migne, 1863), p. 643.
  3. Hermann Adalbert Daniel, cur., Codex Liturgicus ecclesiae orientalis in epitomen redactus, fasciculus primus (Lipsiae: T. O. Weigel, 1853), p. 198.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad iconostasion spectant.
  • De iconostasio in Православная энциклопедия (Russice)
  • De iconostasio in Catholic Encyclopedia (Anglice)