Hugo de Rotelande

E Vicipaedia

Hugo de Rothelande, Anglonormannice Hue de Rothelande, fuit poëta Anglo- sive Cambro-Normannicus qui saeculo XII exeunte floruit, patrono Gilberto Baderon filio, domino Monemutensi, et in vico Credenhill comitatus Herefordiensis habitavit (A Credehulle a ma meisun: Ipomedon v. 10569). Origo eius ambiguitur. Quidam enim cognomen eius toponymicum in "Rutland" Angliae orientalis accommodant, alii in "Rhuddlan" Cambriae septentrionalis,[1] sed nonnulli oppidum natale in Normannia reperire praetendunt.[2] Duas fabulas romanicas composuit, quarum prima, titulo Ipomedon, post annum 1174 confecta est; altera, titulo Protheselaus, continuationem eiusdem historiae praebet et Gilberto Baderon filio dedicatur. Illa saepius in lingua Anglica media conversa est. Poëta nomina protagonistarum partim in familia patroni repperit, partim in carmine epico Aspremont paulo antea composito.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide "Rotelande, Hue de" in Encyclopaedia Britannica (1911)
  2. Ita Dominica Legge pp. 63, 86-88, in Mandach (1980) p. 19 citata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Rotelande, Hue de" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  • Keith Busby, "Hue de Rotelande" in W. W. Kibler, ed., Medieval France: An Encyclopedia p. 461
  • William Calin, "The Exaltation and Undermining of Romance: Ipomedon" in Norris J. Lacy et al., edd., The Legacy of Chrétien de Troyes
  • Walther Hahn, Der Wortschatz des Dichters Hue de Rotelande. Berolini, 1910
  • Eugen Kölbing, Ipomedon, in drei Englischen Bearbeitungen. 1889
  • André de Mandach, Naissance et développement de la chanson de geste en Europe, IV: Chanson d'Aspremont (Genavae: Droz, 1980) pp. 18-27 (Paginae selectae apud Google Books)