Hetepheres I

E Vicipaedia
Wikidata Hetepheres I
Res apud Vicidata repertae:
Hetepheres I: imago
Hetepheres I: imago
Nativitas: 26. saeculum a.C.n., 2575 a.C.n.;
Obitus: 26. saeculum a.C.n., 2551 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua

Familia

Genitores: Huni; Meresankh I
Coniunx: Soris
Proles: Hetepheres, Cheops, Ranefer
Familia: Fourth Dynasty of Egypt

Memoria

Sepultura: Pyramid G1-a
Sella Hetepheris. Museum Cairense.
Conclave funereum Hetepheris, in sepulcro G7000X, ad meridiem spectans (1926).
Lectus et cervical inter supellectilem funeream Hetepheris. Longitudo lecti est 177 centimetra. Exemplar supellectilis Cairi refectae; hoc autem exemplar in Museo Bellarum Artium Bostoniae exhibetur.

Hetepheres I[1] fuit coniunx regina Aegypti per domum quartam, circa 2600 a.C.n.

Htp
t p
Hr
r
s
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica {{{3}}}

Hetepheres I ut videtur fuit uxor Soris pharaonis,[2] et mater Cheopis regis. Fieri potest Hetepheres solum fuisse minor Soris uxor, quae auctoritatem adepta est postquam filius rex factus erat.[3] Fuit avia regum Ratoisis et Chephrenis ac Hetepheres II reginae.[4] Inter eius titulos erant 'Mater Regis' (mwt-niswt), 'Mater Regis Binarum Terrarum' (mwt-niswt-biti), 'Adiunctus Hori' (kht-hrw), 'Filia Dei ex Eius Corpore' (s3t-ntr-nt-kht.f).[3]

Matrimonium cum Hetepheres I meliorem fecit affirmationem potestatis Soris. Binae stirpes magnae in maritis coniunctae sunt, quia ea sanguinem regalem ab alia domu ad aliam tulit. Eius titulus 'Filia Dei' coeperat cum Huni, eius pater, rexerat, et pergebat cum Sori nuberet et Cheopem pareret, rectorem proximum, qui eius sepulcrum et pyramidem aedificari iusserit.[5] Hetepheres mortua est Cheope filio regnante. Corpus prope Magnam Pyramidem Gizensem sepultum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Legitur Hetep-heres, non ph.
  2. Dodson 2004.
  3. 3.0 3.1 Grajetzki 2011.
  4. Dodson 2004.
  5. Dodson 2004.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dodson, Hilton. 2004. The Complete Royal Families of Ancient Egypt. Londini.
  • Grajetzki, Wolfram. 2005. Ancient Egyptian Queens: A Hieroglyphic Dictionary. Londinii: Golden House Publications. ISBN 9780954721893.
  • Gundacker, R. 2006. Hetepheres I. und das Rätsel ihrer Bestattung. Sokar 12: 30–39.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hetepheren spectant.