Heliades

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Heliadae

Heliades[1] in mythologia Graeca sunt filiae Helii, dei solis et sorores Phaëthontis.

Hyginus mythographus narrat Heliades esse filiae cuiusdam Clymeni vel potius Helii ex Merope nympha[2] vel Clymene.[3] Nomina earum erant: Merope, Helie, Aegle, Phoebe, Lampetie, Aetheria et Dioxippe.[4]. Quod patre iniussu Phaëthonti fratri equos curru iunxerant, mutatae sunt in populos[5] aut in alnos.[6] Iovem eas misericordia mutavisse traditur, quod mortem fratris quattuor continuos menses complorarent, lacrimis in sucinum mutatis.[7] Ovidius trium mentionum faciens nomina duarum profert, scilicet Phaëthusam et Lampetiam, quas Homerus autem filias Oceanidis Neaerae (Νέαιρα) esse tradit.[8] A fratre etiam Phaëthontiades voocantur. [9]

Contra in Scholio Homeri Phaëthon et Heliades sunt liberi Rhodes cum Helio: Lampetia, Phaëthusa et Aegle.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Helias, -adis f. ex verbo Graeco Ἡλιάς; pl. Heliades, -um (Ἡλιάδες, ων)
  2. Hyginus: Fabulae 154
  3. Hyginus: Fabulae 152; item Ovidius: Metamorphoses 1,755
  4. Hyginus: Fabulae 154
  5. Hyginus: Fabulae 152 et Vergilius: Aeneis 10,190
  6. Vergilius: Eclogae 6,62
  7. Ovidius: Metamorphoses 2,329-266
  8. Homerus: Odyssea 12,133s.
  9. Vergilius: Eclogae 6,62
  10. Scholion ad Homeri Odysseam 17,208