Halucinatio

E Vicipaedia
Oculi mei tempore phantasmatis. Pictura facta ab Augusto Natterer, qui phantasmata sua schizophrenica depinxit.

Halucinatio[1] sive alucinatio[2] est in psychologia et psychiatria moderna experientia sensibilis verum simulans, quae quidem cellulis cerebri sine stimulo externo sineque nuntio ex sensibus emisso sua sponte exsistit et praeter voluntatem incipit et terminatur.[3] Halucinatio non eadem res est et illusio, nam halucinatio stimulo absente apparet, illusio autem interpretatio falsa est veri sensus. Si quis igitur sonos insono circa loco audiat, halucinetur; quodsi in profluenti aqua aliave re sonanti voces audiat, ludibrio aurium vexetur. In consuetudine clinica tamen haec differentia non satis manifesta esse videtur, nam multi homines qui non numquam "vident res quae non sunt" alias "veras res perperam videbunt."[4]

Nihil obstat, quin halucinationes inde ab origine generis humani exstitisse opinemur, quamquam hae res apud antiquos non halucinationes sed phantasmata et simulacra et imagines vanae vocabantur. Nam neque halucinatio nec halucinari ad sensuum errores sed potius ad animi, orationis, verborum vagationes referebantur. Nihilo minus cum notio 'halucinationis' (id est, experientiae ex sensibus sine stimulo externo emissae) vocabulo a lingua Latina mutuato vulgo appelletur, consentaneum esse videtur halucinatione uti termino technico psychologiae et psychopathologiae.

Cum halucinatio error sensuum sit, delusio, quippe quae interpretatio falsa perceptionis et experientiae sit, error cogitandi est. Halucinationis et delusionis speciem habet delirium, quippe cum repentina confusio mentis et insufficientia cerebri sit.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Halucinatio est nomen substantivum a verbo halucinor derivatum. Duo problemata huc pertinentia tractanda sunt, scilicet etymologia et orthographia. Origo verbi halucinari unde trahenda sit, parum liquet. Sunt, qui proposuerint nomen q.e. hallus 'digitus pedis maior' huic verbo subiacere, velut si verbum a primo 'pedem illidere' significasset. Etiam sunt, qui verbum *ad-lucinor 'in nimiam lucem incido' finxerint, unde facile allucinor. Ex huius generis opinionibus etymologicis inde a medio aevo nata est consuetudo -l- litteram geminandi (sicut (h)allucinor), quae scriptio apud antiquos non testatum est. Dixit enim Gellius formas adspiratas (halucina-) antiquiores esse formis non adspiratis (alucina-).[5] Iam apud antiquos alucinari a verbo Graeco ἀλύειν 'errabunda mente esse' mutuatum ac ad similitudinem stirpis verbi vaticinari configuratum esse putabatur.[6] Quae etymologia, optima ex iis quae adhuc propositae sunt, usque ad nostram aetatem manet.[7]

De causis et formis halucinationum[recensere | fontem recensere]

Causae halucinationis variae sunt, sicut defectus oxygenii, summus angor animi, experientiae traumaticae, sicut maletractatio vel mors propinqui.[8] Halucinationem per quemlibet sensum experiri possumus, cum videmus audimus tangimus gustamus olfacimus aliquid quod in mundo externo communiter percepto neque est nec fit. Saepissime aures et oculi nos decipiunt. Nec periculosum per se neque insanum est halucinationes experiri. Quodsi cui halucinanti persuasissimum est vera se audire aut videre, de statu confini morbo mentis agitur, unde variae opiniones vanae nocentesque proficisci possunt. Saepe quidem homo psychosi laborans, cum voces vel sonos audit, errare se intellegit. Halucinationes repetitae morbum, ad quem levandum medico opus erit, indicare possunt.

De errore aurium[recensere | fontem recensere]

Si quis halucinatione auditoria sive paracusia vexetur, ei eaedem corticis cerebri stimulabuntur partes, quae vero sono audito excitabuntur. Quae cum ita sint, negari non potest eum verum sonum audisse. Apud antiquos halucinationes auditoriae ab aliquo deo emissae esse credebantur, sicut vox interna a daemonio emissa Socrati.[9] Plutarchus de quodam Thamo narrat,[10] qui navem mercatoriam a Graecia Italiam versus gubernabat. Cum prope Paxos ventum est, ex insula audita est vox Thamum vocans. Primum nihil respondit, nihil iterum vocanti. Tertium autem maiore voce vocator "Ubi contra Palodes perveneris," inquit, "Pana magnum nuntia mortuum esse!" Mox deinde Thamus, dum contra Palodes navigat, terram prospiciens vocemque tollens "Pan magnus", inquit, "mortuus est!" E vestigio multorum lamentatio repercussa est. Narratio Plutarchi in animum inducit non solum Thamum sed etiam alios quoque navigantes hanc vocem iubentem audisse.[11] Sed forsitan Plutarchus audientiam Thami confuderit cum eo, quod Thamus audisse se dixerit et ceteri rumore acceperint, nam ex definitione constat halucinationem unius tantum hominis esse.

Halucinationes auditoriae omnium creberrimae sunt.[12] In simplices et iunctas dividi solent. In simplicibus nihil nisi murmura et susurrus aliique eiusmodi soni audiuntur. Nam parentes saepe infantem plorare audiunt. Saepe in tinnitu de halucinatione auditoria simplici agitur, quamquam qui tinnitum pulsantem experitur re vera sanguinem in venis prope aures profluentem audit. Cum enim stimulus auditoria hic adsit, de halucinatione loqui non licet. Iunctae autem halucinationes sunt voces intellegibiles modo benevolae consolatoriaeque, modo infestae minacesque, modo iubentes monentesve. Interdum etiam modi musici audiuntur.[13] Halucinans saepe nomen suum pronuntiari audit.[14] Documentum mirabile halucinationis communiter perceptae anno 2015 in multis actis diurnis reportatum est.[15] Nam mulier 25 annorum heroino aliisque drogis attonita in autocineto cum filiola 18 mensium in Spanish Fork fluvium Utahensem delapsa est.[16] Servatores, cum iam paene desperati autocinetum convertere conarentur, ex vehiculo implorationem "Subveni mihi!" audiebant animum augentem, et vehiculo feliciter converso matrem mortuam et puellulam semianimem reppererunt. Nisi halucinatio erat, quis hunc clamorem adulta voce misit?

Voces perturbatrices

Halucinationes auditoriae verbales psychosi copulari solent, praesertim apud populos occidentales. Sed voces quae audiuntur, praesertim si benignae sunt, per se aegritudinem animi non indicant, sicut in epilepsia lobi temporalis.[17] Etiam psychosis brevi praeterire potest, et psychosi adfectus ipse se halucinari intellegit. Saepe tamen status psychoticus insaniam indicat, praesertim si voces infestae minacesque sunt. Si voces inimicae tamquam intra caput generantur, saepius de perturbatione identiatis agitur. Sin autem voces perturbantes et iubentes alicunde extra hominem missae esse videantur, potius schizophreniam suspicari poterimus, quamquam prae symptomatum similitudine difficile est perturbationem identitatis a schizophrenia internoscere.

Modi musici in iunctis halucinationibus aliquando audiuntur, et quidem multis ex causis consequi possunt, sicut deformitate arterio-venosa aut syndrome Caroli Bonnet.[18]

De erroribus oculorum[recensere | fontem recensere]

Errores oculorum sunt halucinationes visuales et illusiones visuales, quae in consuetudine clinica difficulter inter se distinguuntur,[19] quamquam conceptualiter facilius definiri possunt. Halucinationes et illusiones involuntarie accidunt nec praedici possunt, sed illae sine stimulo externo fiunt, cum in his stimulus externus perperam intellegatur. Ab his insuper separandae imaginationes visuales, quae semper voluntariae sunt.

Visio viri deliri halucinantis.
Halucinatio tactilis

Apud antiquos multi errores visuales renuntiantur, sed, utrum de halucinatione an de illusione aliave imaginatione agatur, saepe ambiguum est. In fabulis halucinationes semper insaniae temporali copulantur,[20] in veritate autem non semper de psychosi agi videtur. Notum est enim hoc eventum ab Herodoto narratum:[21] Nam Phidippidi praeconi circa Parthenium montem currenti incidisse Pana, qui eum iuberet ab Atheniensibus interrogare, cur Pana negligerent deo illis benevolum. Nihil est quo Phidippides in psychosi fuisse demonstretur. E contra in Pseudo-Aristotelis libro De mirabilibus auscultationibus (§ 31) de quodam narratur Abydeno, qui in theatro vacuo, tamquam histriones agentes spectaret, multos dies admiratione adfectus adplauderet. Hic certe de insania agebatur: mente recepta suavius se nunquam atque eo tempore vixisse.

Mores et consuetudo antiquos adduxisse videntur, ut saepius ac magis quam hodie apparentias deorum haberent, sed non est, cur causas halucinationum genere ipso non stetisse credatis. Halucinationes visuales, quamquam animum sollicitant perturbantque, non necessario insaniam indicant. Nam satis constat homines corpore aegrotantes aut drogis inretitos non numquam halucinationibus vexari. Oliverus Sacks, neurologus Britannico-Americanus, de quadam narrat muliere, cui aliquot hebdomadibus post sectionem parvam cerebri apparuerunt visiones Kermit ranunculi, quamquam ea figura ad illam nihil attineret. Quam visionem paulatim decrescentem Sacks indicio sanationis esse dixit. Etiamnunc adiciamus visiones syndromà Caroli Bonnet provocatas, quas Sacks diserte tractat.[22] Quae visiones genere ipso homines caecatos adficiunt, cum cerebrum indito (input) visuali amisso laborans ipsum suas generet imagines. Quae visiones Bonnetianae, quippe quae perceptualibus non nutriantur vicissitudinibus, monotonae stereotypisque plenae esse solent. Praeterea nihil significare videntur.[23] Caecati enim homines in paupertate cibi oculorum vivere coguntur velut nautae multis diebus nihil nisi aequor tranquillum intuentes.

De errore cutis[recensere | fontem recensere]

Halucinatio tactilis est falsa perceptio tactus, tamquam si formicae aliave insecta in cute vel sub cute cursent, unde formicatio dicitur. Quae perceptio vana efficitur coniunctione falsa signalium nervosorum in medulla spinali et thalamo factorum, quae in corticem somatosensorium primarium et corticem somatosensorium secundarium inmittuntur. Halucinationes tactiles saepius in morbus neurologicis apparent, sicut in schizophrenia, morbo Parkinson, syndroma Ekbom, delirio trementi. Homines dolore artus vani affecti sensibilitatem quandam experiuntur. Etiam medicamenta sicut cocainum vel alcohol causae halucinationum sunt.

De errore nasi[recensere | fontem recensere]

Phantosmia vel halucinatio odora est perceptio odoris qui non est.[24] Qui error olfaciendi saepissime nullum malum est, nam addito tempore evanescere solet. Sed phantosmia etiam ex variis causis valetudinis fieri potest, sicut ex inflammatione nasi aut morbo dentium, ex hemicrania aut impetu epileptico, et ceteris incommodis. Etiam variarum rerum chemicarum, sicut insecticisoriorum aut dissolutrorum, adsiduitas phantosmiae causa esse potest.

De errore gustatus[recensere | fontem recensere]

Huius generis halucinatio est perceptio iniucunda gustus qui non est. Quae halucinationes accidere solent ptaesertim hominibus epilepsia lobi temporalis oppressis. Regiones cerebri halucinationem gustatus adferentes sunt cortex insularis et sulcus lateralis.[25]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sen., De vita beata 26.6; Cic. N.D. 1.72. (halucinatus); Col. Rust. 7.2.26 (halucinantem).
  2. Cf alucinari apud Ciceronem (Att. 15.29.2; Qfr. 2.10.1).
  3. Cf. Aleman & Larøi 2008: 15.
  4. Ffytche 2004: 16.
  5. Gell. Noct. Att. 2.2.3.
  6. Gell. Noct. Att. 16.12.3.
  7. Walde & Hofmann I 33.
  8. Grimby 1998; Chaudhury 2010.
  9. Plt. Apol. 31d; Xen. Apol. 12. Harris 2013: 296-297.
  10. Mor. 419b-d [= De defectu oraculorum 17]. Harris 2013: 300.
  11. De hoc loco scripsit Borgeaud 1983.
  12. Nolen-Hoeksema 2014: 283.
  13. Berrios 1990; Mahendran 2007.
  14. Chaudhury 2010: 5.
  15. Sicut in CNN (10 Mart. 2015): Vox mirabilis.
  16. Daily Mail (18 Nov. 2015}.
  17. Engmann & Reuter 2009.
  18. Ozsarac & al. 2012.
  19. Ffytche 2004.
  20. Harris 2013: 294.
  21. Hist. 6.105.
  22. Sacks 2009: 01.19-07.22.
  23. Sacks 2013.
  24. Hong & al- 2012.
  25. Barker 1997: 245.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aleman, Andre & Larøi, Frank (2008) Hallucinations: The Science of Idiosyncratic Perception. American Psychological Association.
  • Barker, P. (1997) Assessment in psychiatric and mental health nursing: in search of the whole person. Stanley Thornes Publishers.
  • Berrios, G. E. (1982) Tactile hallucinations: conceptual and historical aspects. Journal of Neurology, Neurosurgery, and Psychiatry 45 (4): 285–293.
  • Berrios, G. E. (1990) Musical hallucinations. A historical and clinical study. British Journal of Psychiatry 156: 188–194.
  • Bentall, R. P. & Slade, P. D. (1988) Sensory deception: a scientific analysis of hallucination. Croom Helm.
  • Borgeaud, P. (1983) The Death of the Great Pan: the Problem of Interpretation. History of Religions 22: 254-283.
  • Chaudhury, Suprakash (2010) Hallucinations: Clinical aspects and management. Industrial Psychiatry Journal 19: 5–12.
  • Engmann, Birk & Reuter, Mike (2009) Spontaneous perception of melodies – hallucination or epilepsy? Nervenheilkunde 28: 217-221.
  • Ffytche, Dominic (2004) Visual Hallucination and Illusion Disorders: A Clinical Guide. ACNR 4(2): 16-18.
  • Gnizio, F. P. (1977-1979) Il demone di Socrate e il suo messaggio. Annali del Liceo classico G. Garibaldi di Palermo 14-16: 291-313.
  • Grimby, A. (1998) Hallucinations Following the Loss of a Spouse: Common nad Normal Events among the Elderly. Journal of Geropsychology 4: 65-74.
  • Harris, William V. (2013) Greek and Roman hallucinations. Mental disorders in the classical world, 286-306, ed. Harris, William V. Brill.
  • Herman, G. (2011) Greek Epiphanies and Sensed Presence. Historia 60: 127-157.
  • Hong, S.C.; Holbrook, E.H.; Leopold, D.A.; & Hummel, T. (2012) Distorted Olfactory Perception: A Systematic Review, Acta Oto-Laryngologica, Supplementum, 132 (S1): S27–531.
  • Johnson, F. H. (1978) The anatomy of hallucinations. Nelson-Hall Co.
  • Leopold, D.A. (2002) Distortion of Olfactory perception: Diagnosis and Treatment, Chemical Senses 27 (7): 611–615.
  • Macpherson, Fiona (2013) The Philosophy and Psychology of Hallucination: An Introduction. Apud Macpherson & Platchais (ed. 2013: 1-56).
  • Macpherson, Fiona & Platchais, Dimitris (ed. 2013) Hallucination: Philosophy and Psychology. MIT Press.
  • Mahendran, R. (2007) The psychopathology of musical hallucinations. Singapore Medical Journal 48(2):e68-70.
  • Nolen-Hoeksema, Susan (2014) Abnormal Psychology. Editio sexta, McGraw-Hill.
  • Ozsarac M.; Aksay, E.; Kiyan, S.; Unek, O.; & Gulec, F. F. (2012) De novo cerebral arteriovenous malformation: Pink Floyd's song "Brick in the Wall" as a warning sign. Journal of Emergency Medicine 43: e17–20.
  • Pigeaud, Jackie (1983) Voir, imaginer, rêver, être fou. Quelques remarques sur l'hallucination et l'illusion dans la philosophie stoïcienne, épicurienne, sceptique, et la médecine antique. Littérature, médecine et société 5: 23-53.
  • Sacks, Oliver (2009) What hallucination reveals about our minds. TED Talk.
  • Sacks, Oliver (2013) Hallucinations. Vintage.
  • Walde, Alois & Hofmann, J. B. (1938/20086) Lateinisches etymologisches Wörterbuch, I: A – L. Winter.