Gulielmus Höcker

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Höcker
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Höcker: imago
Gulielmus Höcker: imago
Nativitas: 29 Iunii 1886; Groß Miltzow
Obitus: 15 Novembris 1955; Gustrovium
Patria: Res publica Democratica Germanica

Memoria

Sepultura: Gustrovium

Gulielmus (Theod.: Wilhelm) Höcker (natus 29 Iunii 1886 vico Holzendorf (Megapolis), mortuus 15 Novembris 1955 oppido Güstrow) vir publicus Theodiscus et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius faber erat. Ipse post scholam finitam ab anno 1901 tirocinium mercatoris fecit, deinde venditor laboravit. Annis 1905 - 1908 Rostochii militavit. Deinde ad annum 1911 in potu Hamburgi laboravit, deinde iterum in oppido Güstrow. Annis 1914 - 1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Höcker anno 1919/1920 magistratus victus circuli Güstrow erat et deinde ad annum 1933 consiliarius huius circuli (Landrat). Annis 1920 - 1933 etiam legatus ad sentum terrae Megalopolis-Suerini erat. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Höcker tabernam Tabaci rexit et anno 1940 minister publicus in exercitu areonautico factus est. Post coniurationem 20 Iulii 1944 aliquando in carcere retentus est. Bello Orbis Terrarum II finito administratio Sovietica eum vicemagistrum civium Güstrow fecit et mense Iunii administrator Megalopolis civitatis. Ab anno 1946 praeses ministrorum hic erat. Cum SPD et KPD consociatae sint, Höcker sodalis SED novae factionis factus est. Anno 1949/50 legatus ad Cameram Popularm novae RDG erat. Anno 1951 valetudine gravi coactus ab officiis se recessit. Postea secretarius in Crucis Rubrae operam dedit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Höcker spectant. (hic nexus fractus videtur)
Megalopolis
Megalopolis

Megapolis annis 1934 - 1952

Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)


Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris
Insigne Megapolis et Pomeraniae Citerioris

Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:

Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)