Gulielmus Herschel

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Herschel
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Herschel: imago
Gulielmus Herschel: imago
Gulielmus Herschel: subscriptio
Gulielmus Herschel: subscriptio
Nativitas: 15 Novembris 1738; Hannovera
Obitus: 25 Augusti 1822; Slough
Patria: Regnum Hannoveranum, Britanniarum Regnum, Britannia
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Herschel

Familia

Genitores: Isaac Herschel; Anna Ilse Moritzen
Coniunx: Mary Baldwin
Proles: John Frederick William Herschel

Memoria

Sepultura: Church of St Laurence, Upton-cum-Chalvey

Insignia heraldica

Gulielmus Herschel: insigne
Gulielmus Herschel: insigne

Fridericus Gulielmus (Theodisce Friedrich Wilhelm) Herschel[1][2] (natus Hannoverae die 15 Novembris 1738, mortuus Slough in oppido Anglico die 25 Augusti 1822) fuit astronomus et compositor Britannicus, Germanus natus, qui planetam Uranum anno 1781 et lucem infrarubram anno 1800 invenit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1738 Hannoverae natus, ad Britanniam se transtulit, ut fuerit musicus in legione Hannoveriensi, quae in Britanniam imperata erat. Quamquam musicam multam scripsit, ea hodie magna in parte in oblivionem iit. Per musicam animum ad mathematicam attendit, deinde ad astronomiam. Astronomus regis Georgii III 1782 creatus est. Anno 1788, Mariam Pitt viduam in matrimonium duxit. Ioannes, solus eorum filius, etiam astronomus fuit. Anno 1822, Gulielmus Herschel in Britannia mortuus est. In sepulcro epitaphium "Coelorum perrupit claustra" inscriptum est.

Uranus inventus[recensere | fontem recensere]

Cum Aquis Calidis in Anglia habitabat, anno 1781 Uranum invenit. Planetam inventum Georgium sidus primum appellavit, sed Francici, quibus hoc nomen displicebat, nomen Herschel proponebant; tandem Uranus ut nomen huius planetae acceptum est. Die 11 Ianuarii 1787 etiam Titaniam et Oberontem, satellites Urani invenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Herschel spectant.