Gulielmus Henricus Trompeter

E Vicipaedia
Gulielmus Trompeter, mensor fodinarum et maecenas summus

Gulielmus Henricus Trompeter (natus die 22 Ianuarii 1839 in Heyde apud Assindiam-Rellinghausen, mortuus die 7 Novembris 1901 Assindiae) mensor fodinarum Germanicus, esperantista et maecenas fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ortus e familia paupere catholica patre metallico scholam catholicam in Rellinghausen frequentavit. Anno 1852 sine absolutorio scholastico in metallis laborare coepit. Menses novem post potuit feliciter in scholam revenire studia terminatum. E mense Maio 1853 variis in metallis operabatur ad quaecumque ad res metallicas utilia in praxi discenda. Usque annum 1855 praeter munera illa scholam mathematicarum delineationumque visitavit. Anno 1856 officialiter Assindiae tiro metallicus acceptus est.

Annis a 1861 ad 1863 servitium militare in exercitu Borussico Monasterii Westphalorum implebat. Anno 1864 stipendia meruit contra Daniam, quo in bello honoratus est propter expugnationem oppidi Dybbøl in Dania Meridiana die 18 Aprilis 1864 factam. Reversus e bello anno 1865 oeconomia aegrotante velut simplex metallicus rursus operatus est. Anno autem 1866 inspector creatus est. Bello contra Franciam anno 1871 gerendo quoque interfuit; linguam Francogallicam sciens tamquam agens in rebus militaris in terra inimica egit.

Volapük et Esperantica[recensere | fontem recensere]

Trompeter motioni Volapük valde favebat antequam idioma Zamenhofianum edisceret. Quando anno 1891 iste Zamenhof spem deposuit de porro edendis commentariis "La Esperantisto", Trompeter se sumptibus editoriis obligavit annos tres (1892-1894). Insuper periodici moderatorem partim solvit et libros graves Esperanticos edendos curavit. Anno 1890 circulum Esperantice loquentium in Gelsenkirchen-Schalke fundavit et una cum Christiano Schmidt, praeside Sodalitatis linguae mundanae Norimbergensis, librum quendam definitivum exaravit.

Reformationi sermonis Esperantici omni se vehementissime opposuit, quam ipse Zamenhof discipulis nonnullis postulantibus proposuerat. Zamenhof in memoriis suis gratissimus confirmavit Gulielmum Trompeter rebus Esperanticis revera maximi momenti fuisse, eum motionem idealismo pecuniaque servavisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Holzhaus, Adolf: Wilhelm Heinrich Trompeter, (biographia). Editio altera Assindiae 1973, 152 paginarum
  • Haupenthal, Reinhard: "Plia lumo sur Trompeter". Apud: Heroldo de Esperanto 1974:9 (1562), p. 1

Externi nexus[recensere | fontem recensere]