Gobryas (pater Mardonii)

E Vicipaedia
Trilinguis inscriptio (Persice, Elamitice, Accadice) Behistuni in Irania saxo incisa. Darius Gobryan inter socios suos nominatː prima figura ex laeva parte Gobryas esse creditur quia hastam regis fert.

Gobryas (Graeceː ΓοΒρύας; Persiceː Gaubaruva, Accadiceː Gubarru) fuit unus e septem nobilibus Persis qui anno 522 a.C.n. magum Gaumata everterunt qui sub nomine supposito fratris Cambysis Bardya regnum usurpaverat. Ita effecit ut Darius regnaret.

De familiaribus necessitudinibus[recensere | fontem recensere]

Tempore quo magum Gaumata regno amoverunt Gobryas Darii socer iam erat, qui ex filia Gobryae tres liberos genuit, e quibus maximus natu fuit Artobarzanes[1]. Dario iam regnante Gobryas unam e sororibus regis uxorem duxit e qua Mardonium genuit illum qui Plataeensi proelio Persarum exercitum ducebat. Ita dupliciter cum Dario conexus erat.

De bellis[recensere | fontem recensere]

Primo regni anno multae seditiones ortae sunt (undeviginti proelia uno anno commississe sese iactabat Darius). Secundo anno Gobryas exercitum duxit adversus tertiam seditionem Elamitarum et eorum ducem Atamaitam (Atta-hamiti-Inšušinak). Postquam eos vicit satrapes illius regionis factus est. Circa 513 a.C.n. Darium in Scythiam ultra Danubium secutus est et consiliorum eius sapientia a scriptore Graeco Herodoto laudatur. Nam regi suadebat ut quam celerrime ad Danubium rediret et propositam militiam omitteret nec in regione deserta errare pergeret (quae tamen verba sunt fortasse fabulosa)[2].

De dignitate[recensere | fontem recensere]

E tabellis fictilibus Persepolitanis compertum habemus dignitatem Gobryae in imperio Persarum circa 498 a.C.n. secundam fuisse post regem et eius filium. Arštibara - hoc est hastifer - regis Darii erat in cuius sepulchro ad Persepolim et in texto memoratur et a sculptore expressus est. Radušdukda, filiam Hystaspis et sororem Darii I, uxorem duxerat e qua genuit Mardonium qui Persas adversus Graecos ducebat et ad Plataeas victus anno 479 a.C.n. periit. Ille Mardonius filiam Darii Artozostren uxorem duxerat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]