Georgius Seculici

E Vicipaedia
Georgius Seculici

Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Seculici (natus die 19 Aprilis 1953 in oppido Rod in Cibinio circulo) architectus et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Seculici apud Universitatem Architecturae et Urbanismi Bucarestensem architecturae studebat. Annis 1979 - 1991 in societate S.C. Proiect Arad S.A. Aradini architectus operam dedit. Deinde ad annum 2004 director huius societatis fuit atque iterum est, cum brevi tempore minister fuit (vide infra). Anno 2011 etiam apud Universitatem Nationalem Defensionis Carol I studebat. Est praeses Camerae Industriae et Commercii Aradini circuli[1]. Ab anno 2014 etiam in consilio summo Camerae Industriae et Commercii Romaniae operam dat[2].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1998 - 2013 Seculici praeses Factionis Democraticae Liberalis Aradini fuit[3]. A die 20 Martii 2005 ad usque 22 Augusti eiusdem anni primus minister vicarius in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]